2007-01-30

RAW ascendit

Quam triste!

Robertus Anton Wilson mortuus est, sive corpus suum stitit. Secundum eum est etiam vivens. Me rogatis ut quis esset? Fnord.

Erat scriptor acceptissimus mihi. Et philosophus. Et futuristica. Et sanctus. Etiam papa Discordiae erat! Puer, Wilson opera Iacobi Joyce legerat et hae opera tetigisse opera sua dixit. Finnegan's Wake prae omnibus. Re vera, Libri de Illuminatis (anglice, The Illuminati Trilogy) mihi validissime placent!

Verba Iuvenalis flectere: Videbam barbam et pallium; philosophum noniam video.

2007-01-27

Papa cum carne?

Ita.



Quamquam hic papa sine carne sedet, papam cum carne sedentem Milvauchiae vidi. Exhibitionem Francisci Bacon pictoris inspexi. Quis? Nonne eum scitis?

Franciscus Bacon, natus 1909 Eblanae et mortuus 1992 Matriti, erat pictor Anglo-Hibernicus. Opera eius res veras non monstrat, sed res vesanas et somnia terrentes. Puer inter Angliam et Hiberniam cum familia sua tam saepe movebat ut vir insecuritatem sentiret. Videre hanc insecuritatem in eius picturis licet nobis (mea sententia), quia facies in operibus (paene omnibus) multis sunt inclarae et confusae. Multa opera aut papam, quem Velasquez pictor Hispanicus olim pinxit, aut carnem ostendunt.

Quamquam imagines Francisci Bacon sunt terribiles, mihi quodem modo placet. Licet vobis opera Bacon videre Milvauchiae a hodie usque ad die 15o Aprilis 2007.

2007-01-21

Dies niveus

Ningebam hodie. Mihi placet.

The crow is cawing...

Corvus in arbore vocat...

...the squirrel is scampering...

...et foris sciurus in nive ludit.

...does the cat care? No.

Curatne cattus? Numquam. Cattus sempter agit ut velit.

2007-01-14

Estne vesanus?

Praesidens noster ponere 20,000 plures milites in Iraquia vult. Americani bellum iamiam perdidimus. Nunc facere mortes est sola res quae nobis licet. Iraquiani morti, Americani morti--sunt idem, quia mors omnes adaequat.

Unde ille hos milites inveniet? Americane non (dum) sunt servi, et (ut videtur mihi) nolumus esse milites. Quid vultne Bush (ille Frutex)?

Quo usque tandem abutere, Frutex, patentia nostra?

2007-01-08

Nix, ubi es?

Haec hiems est nimis calda, vel caldior quam vellem. Mense Novembre ninxit, deinde liquefacta est nix. Per nivem camposque nartabam semel.

Est heims singularis. Saepe lacus glacie tegitur, sed sunt nunc aperity. Mirabile dictu, apertus lacus mense Ianuarius! Glacies, ubi es? Semper hieme huc Boreas venit. Boreas, ubi es? Ludere in nive frigida mihi valde placet etiam trahere et nartare.

Nix veni huc!

2007-01-06

Crepidus

Hodie aliquis (fortasse ego), bene mane, tam fortiter pepiderat ut se surrexerit. Me piget.