2007-02-27

Britania Spears

Mihi places. Noli te mutare! Sed volo scire, ubi coma iverit? Ubi?

Estne ratio vesanitatis tuae culpa Coemgeni?

Spero non.

2007-02-11

Labyrinthus Fauni



imago e Vicipaedia

10 e 10 stellis

Quando antea pelliculam in cinema viderim, nescio. Taeniola anni fiere debeat, si iustitia sit. At Academia Pellicularum Moventum Americensis faciat ut velit.

Haec fabula duas partes habet et Gulielmus del Toro, director pelliculae, ambas partes sine sutura adparenti suit. Facilius dictu quam pars fantastica est, ergo de parte mundana primo dicam. Director del Toro Hispaniam amat, ut mihi videtur, quia nobis Hispanos bellum civile gerentes et Hispaniam magna cum compassione monstrat. Pelicula in Hispania fascistica agitur, sed bello civili non refert. Historia autem ad familiam pertinet.

Quidam centurio mulierem gravidam cum puella fortasse 8 vel 10 annos nata duxerat et eum fieri patrem familias centurio mulierque vellent. At puella illum timet. Re vera, centurioni uti metu ut instrumento licet, ut inquisitor in modo Turrecrematae esset. Quid mihi placet est vitia centruionis. Sane, puellam uxoris non intellegit et quo historia incipit.

In parte mundana, illa est puella ipsa, quamquam in parte fantastica illa est principissa. Ambabus in partibus est labyrinthus, quibus duae partes iunguntur. Etsi in labyrintho sunt magica, in mundo cotidiano est labyrinthus. Haec coniunctio, inter mundum cotidianum et fantasticum, inter amorem familiae et metum et tandem inter felicitatem et tristitiam est magica a directore facta.

Quaeso, hanc taeniolam venustam videte! Mox!