2007-08-21

Vasintonia

Iter in Vasintoniam (Campum Columbiae) faciam Octobre! Cur? Ut conventum societatis nomine CAAS eam. Eritisne ibi?

Tristis (plus minusve) fiam, nam necesse erit ab parvula uxoreque abesse. Non. Tamen uxorem et parvulam amo, itinera facere quoque mihi placet.

Imagines itineris faciam.

2007-08-19

Quam fessus fiebam!

Fines fatigationis meae scire non potestis. Parvuli, nisi eos iam habetis, difficiles sunt. Tam difficiles ut patres matresque semper fessi fiant.

Iam infans vagit propter famem, dein propter ructandum. Semper aliquid. Sed quam bella tam angelus est parvula mea.