2006-06-20

Tali ludis Pictorum

Tali

Venerem habeo iactam (si me credetis). Hos talos ludis Pictorum (anglice: Highland Games) emi. Hic nexus eorum est: Ludi historici

Hoc loco tibias sonantes, gravia saxa iacta, et homines arborem etiam iacientes vidi. Haud credo! Arbor (anglice: caber) iacta est!

Sed optimam rem omnium puto talos hoc in loco fuisse, usque hos emi. Iam talos, sive aleas, quovis tempori ludere possum. Hae hae! Alea iacta est! Vultisne mecum ludere? An timeatis canem?

2006-06-19

Tu, Paule, responsum habes

Requiresne me ales, cum natus sexaginta quatuor annos sim?

Minime vero hercle! Me paenet propter eius dolorem, tamen ei propter eius camen rideo. Quid plus dicere possum?

2006-06-17

Nomen Sicagi

Ea verba de Sicago in Vicipaedia scripsi.

Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium, quod hoc in loco fere surgit, a Potavatomis "Checagou" nominabatur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbis conditam, scribendo dabatur ut "Chetagu" or "Shikago."


Urbs quoque Ventosa a relatore, qui de Novo Eboraco erat, nominata erat, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem. Etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multiudinem in Civitatiubs Foederalis Americae habuit. Hodie multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.

2006-06-11

Filius Alicuius



imago e Vicipaedia

8 e 10 stellis

Filius Alicuius taeniola, Hidalgo anglice, de equo et viro eius est. Mihi placet multe, sed taeniola vitium minimum habet. Taeniola narrare fabulam de Frank Hopkins verum dicit, quamquam fons hoc loco, unus e multis, dicit taeniolam false narrare. Ego curam non do. Taeniola enim per se delicias dat, ut putem. Taeniola de delicia est et Filus Alicuius deliciam habet puram.

Filus Alicuius, a quinque equis actus, est mustang, qui est equus ferox Americanus. Frank Hopkins, a Viggo Mortensen actus, est eques Filium Alicuius equitans, qui cursum equi per spatium longissimum facit. Sanguinem, qui equitem in animo gravissime cruciat, mixtum etiam ex gentibus aboriginibus Americanisque habet.Tam clari eques equusque sunt ut dux Beduinorum, a Omar Sharif actus, eos ad cursum suum advocat. Ei ad Arabiam eunt et cursum Oceanum Ignis nominatum fecerunt. Medio in cursu Frank Hopkins habet somnium, quod de animo pondum gravem aufert. Tunc Frank Hopkins et Fiius Alicuius in cursu ceteros equites et daemones suos vincunt.

2006-06-04

Illa systema

Ecce! Netflicem systemamque novam habeo. Gaudeo ut paucam pecuniam systemae, quae sex nuntiatores (anglice-speakers) habet, dederim. Systema 5.1 digitalem apsorptem (anglice-surround) vocatur. Cum taeniola, Poena Sithii, systemam novam explorabam. Mirabile sonitu! Mirabile visu! Nova mihi placet systema.

Nihil enim vulgi loquentis numquam rursum audiam. Non iam iratus sum, sed laetus.

O! Tandem Urbs Sceleris tam mala est ut post minutos paucos etiam desistere taeniolam vellem. Solus scelus huic taeniola me spectantem erat.
X-Homines III

7 e 10 stellis

Mihi hanc taeniolam satis placet. Effectus mirabile visu sunt.

Iratus sum, quod ego cum vulgo loquente vidi taeniolam. Modum tibi placentem nescio, sed silentium per taeniolam desidero. Heu! Vulgus ad me proximus silere non poterat. Numquam ad taeniolas redibo. Uno loco taeniolae istae mulieres post me dixerunt: "Ignis gelusque! Ignis gelusque!" Silete! Oculos taeniolam spectantes quoque habeo.

Cur? Pecuniam bonam videndam taeniolam do. Licetne mihi sedere silentio duas horas? Minime. Quo in loco adsumus? Domone vestro? Minime! Loco adsumus publico! Monstrate vestris theatro decorem vicinis. Silente per omnem taeniolam. Satis oratio.

Quid responsum meum est? Netflix est. Laus Deo. Habere silentium possum domi. Omnem enim rem in taeniola desidero.