Visualizzazione post con etichetta de basipila. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de basipila. Mostra tutti i post

2012-04-27

in Texiam

Ego una cum filiola iter in Texiam cras faciemus. Basipilam a peritioribus lusoribus lusam spectare volo. Horno et Catulli et Socii haud bene ludum ludunt. Re vera Socii saepius alios vicerunt quam victi sunt, sed Sicagi ludentes Socii sapius victi sunt quam alios vicerunt.

Fu. Itaque Rangerios Texiae contram Sinus Tampiani Radios ludentes peto (an melius dicta sit sententia "Radii Sinus Tampiani aput Rangerios Texiae"?). Victores erunt victores et mihi nullo pacto refert qui manus vicerit.

2007-06-10

Socii vicere

Socii 6, Astri 3

Basipila Sicagi fructus sum hodie. Marcus Buehrle Astros vincens victoriam centesimam hodie fecit, quamquam Astri, qui domum suam Hustoniae fecunt, manus bonus non sunt. Ludus iucundus erat, quia cum amico bono ii.

Viam meliorem via solita inveni—lineam viridem. Usi linea rubra solebam, quia statio eius prope agrum Comiskiensem, quo in loco ludi aguntur, stat. Statio "L" autem lineae rubrae prope stationem Metrae non est, dum lineae viridis est! Egro usi linea viridi elegi. Erat bonum consilium.

2006-03-07

Kirby Puckett mortuus est

Heu! Aliqui iterum mortuus est.

Hoc tempore, Kirby Puckett, qui lusor clavapilae cum Geminis Minneapolis fuit, mortuus est. In Atrium Clarorum anno 2001 inductus est.

Videte monumentam eius hic: Kirby Puckett

2005-07-22

De Cicerone clavaque

Heri, et hodie, ad exercitationis caveam, quam Anglice loqueris ‘batting cage’, per birotam meam ii ut exerictationem cum pila faciam cogitem de vita. Autem adsum, de Cicerone cogitabam.

Cur Cicerone? Nescio, sed huc, de quo cogitabam, dicam:


In die Martis, nobis praesentatio (apud laborem) gerebatur ut videamus quomodo calculones mutaturus esse discentem Latinam. In consternatione nonnullus cooperatorium meorum erat, sed non omnes. Loquetur, “Ille est fallens.” Ea magnis cum peccis cogitabat!

Quod calculones manere adsunt. Calculonibus a hoc tempore solebimus, aut in periculo magno adsumus. Latina calculonesque. Solete illos!

Tamen cur de Cicerone?

Cicero supra MM annos mortuus est. Discipuli in die secunda de probatione Ciceronis gesserunt fallere. Quid loquor: nil dictum quod non prius dictum.

Discipuli, qui fallere volent, fallent.

O, in die Saturni, ad ludum clavapilae cum patre ibo. Bona erit.