Visualizzazione post con etichetta de claris. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de claris. Mostra tutti i post

2007-05-22

Ferox Gulielmus Hickok

Derelict

Hoc aedificium Luci Troiani stat. Pedimentium eius id argentariem fuisse, sed hodie scilicet relictum est, ut mihi videtur. Lucus Troianus (anglice: Troy Grove) vicus parvus in Illinoesiae agris est. In claritatem autem una ratione ducitur, nam filius clarissimus Ferox Gulielmus est.



Ferox Gulielmus erat vigil aleatorque, qui natus Luci Troiani Illinoesiae 27o Maii 1837o, necatus in oppido nomine Deadwood Dacotae Meridionalis 2o Augusti 1876. Per bellum civilie Americanum miles erat. Fiebat post bellum aleator, qui interdum credita acipiebat. Olim credita tam magna facta sunt ut contra Davis Tutt, quem Hickok necavit, modo saepe in pelliculis depicto duellaret: duo homines duo sclopetula tenentes in via medio die! Tandem Ferox Gulielmus chartulas ludens necatus est. Duo octavos et duo puerulos (ut dicit L&S, forsan furciferos melius dictum?) in manu, qui hodie notus ut manus morituri, tenuit. In atrium clarorum pokerense (proh dolor!) propter modum mortis suae 1979o ducebatur.

2007-04-16

Iacobus Burke


imago e vicipaedia

Natus 22o Decembris anno 1936 Deris1 est. Historigraphus scientium et auctor programmatum televisificorum librorumque nomine Nexus (anglice: Connections) et Die Mundus Mutavit est et Oxoniae studuit. Programmata eius ad nexus inter res scientificas hominesque pertinet. Scitisne est nexus inter Napoleonem et computatra? Mirabile dictu, nexus est facilis! Si vultis, responsum hic est.

Olim ego discipulus in collegia et Iacobus Burke (post oriationem suam) congressi sumus. Est vir magnus, si mundum intellegere nostrum vultis interconnexum.

Notae:
1. Deriae sunt urbs in Hiberina Septentrionali. fons

2007-02-27

Britania Spears

Mihi places. Noli te mutare! Sed volo scire, ubi coma iverit? Ubi?

Estne ratio vesanitatis tuae culpa Coemgeni?

Spero non.

2007-02-10

2007-01-27

Papa cum carne?

Ita.



Quamquam hic papa sine carne sedet, papam cum carne sedentem Milvauchiae vidi. Exhibitionem Francisci Bacon pictoris inspexi. Quis? Nonne eum scitis?

Franciscus Bacon, natus 1909 Eblanae et mortuus 1992 Matriti, erat pictor Anglo-Hibernicus. Opera eius res veras non monstrat, sed res vesanas et somnia terrentes. Puer inter Angliam et Hiberniam cum familia sua tam saepe movebat ut vir insecuritatem sentiret. Videre hanc insecuritatem in eius picturis licet nobis (mea sententia), quia facies in operibus (paene omnibus) multis sunt inclarae et confusae. Multa opera aut papam, quem Velasquez pictor Hispanicus olim pinxit, aut carnem ostendunt.

Quamquam imagines Francisci Bacon sunt terribiles, mihi quodem modo placet. Licet vobis opera Bacon videre Milvauchiae a hodie usque ad die 15o Aprilis 2007.

2006-12-27

de Giraldo Ford

Hodie nihil Giraldi Ford in ephemiride (illo Sicagi Tribuno) habitum est, ergo vobis narrabo de Giraldo Ford. Erat praesedens 38us Americanus, qui tempore veniendi domum mei infantis praesidens creatus est. Vere! Ricardus Nixon, qui erat praesidens 37us, meridie resignavit die 9 Augusti 1974, cum parentes mei me in domum tulerunt. Sane Giraldus Ford factus est praesidens.

Ford clarus propter duas rationes est. Erat numquam electus aut praesedens aut vicepraesedens. Et Ford Ricardo Nixon indulgentiam dedit ne in carcerem missus sit Nixon.

Heri, die 26 Decembris, mortuus est. Omnia vexilla Americana dimido manubrio volant. Sine dubio, clarus, sicut ullus praesedens, nuntium mortis suae in ephimeride habere debet. Quid editores Tribuni hodie ediderunt? De Ursorum ludo. Vae mihi! Ludus morti praesedentis praefertur ab istis editoribus! Ludus est nuntium falsum, quamquam nonnulli refert. Quam ob rem stultus ephimeridem Tribunum emo?

O! Tribunus etiam (false) dixit victorem Dewey Truman praedsidentem vincere. Vobis de me decernite!

2006-12-25

Iacobus Brown mortuus est

Olim "Iacobus Brown mortuus est" erat carminis nomen, quod semper ridebam, sed hodie res gesta factaque est. Quam tristis! Compater almae (vel sit melius dicere animi?) mortuus est! Musica in corde meo subito stitit canitque. Iam Iacobus Brown sane in animis nostris vivit. Illum ut sacerdotem cantatem in pellicula "Fratres Dolorum" bene memini.

2006-11-13

Iacobus Joyce

Iacobus Joyce, qui hibernice Seamus Seoighe nominatur, erat scriptor Hibernicus qui anglice scripsit. Natus 2 Februarii 1882 mortuusque 13 Ianuarii 1941 est. Quamquam opera pauca illi sunt, auctoritate operum suorum litteris saeculi vicesimi affecit Joyce. Clarissimus est propter opus suum Ulysses (1922). Alia opera sunt Dubliners (seu Eblani) (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (seu Imago artificis iuvenis (1916) et Finnegan's Wake (seu Vigilia Finnegensis (hae!))(1939). Uxor eius, quam ille invenit 16 Iunii 1904, qui est idem operis Ulysses dies actus et notus ut Bloomsday (dies floris), erat Nora Barnacle.

Videte etiam opus meum apud vicipaedia: Iacobus Joyce

2006-08-31

Gulielmus Herschel
Gulielmus Herschel, etiam William Herschel anglice, Germanus natu, Britanicus astronomus compositorque fuit. Clarus ut invenitor Urani est. Etiam lux infrarubra ab eo invenita est.

Vita
Natus Hannoveriae in Germania anno 1738, ad Britaniam transtulit, ut fuerit musicus in legione Hannoveriensi, quae ad Britaniam imperata erat. Quamquam musicam multam scripsit, hodierne magna in parte oblita est. Propter musicam ad mathematicam animadvertit, deinde a mathematica ad astronomiam. Astronomus regis Georgi III 1782 factus est. 1788 Mariam Pitt viduam in matrimonium duxit. Filius eorum solus, Iohannes, etiam astronomus erat. Anno 1822 Gulielmus Herschel in Britania mortuus est.

de Urani invento
Cum in Britannia Aquis Calidis vixit, ubi 1781 Uranum invenit. Planeta invento facto ab illo Georgius Sidus nominata est, sed Gallis hoc nomen displicebat ut nomen "Herschel" proponerent. Tandem Uranus nomini huic planetae ab astronomis pluribus accipiebatur.

Scripta a me in vicipaedia.

2006-08-19

En, tu! Nonne es C-fed?

Coemgenus Federline (Anglice: Kevin Federline), qui nonnumquam K-fed (fortasse esse C-fed debet?) nominatur, saltator Americanus et cantor affectans est. Fraxini in California 21 Martii 1978 natus est. Fortasse clarissimus est quod maritus Britanniae Spears est.

Vide plus apud Vicipaedia hic.

Rationem nescio, sed odisse Coemgenum Federline amo.

2006-06-19

Tu, Paule, responsum habes

Requiresne me ales, cum natus sexaginta quatuor annos sim?

Minime vero hercle! Me paenet propter eius dolorem, tamen ei propter eius camen rideo. Quid plus dicere possum?