Visualizzazione post con etichetta de re publica. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de re publica. Mostra tutti i post

2007-07-04

America

Te amo, quia fluvii fluventes per montes pulchros, populus bonus (quamquam non omnes Americani sunt boni) et terra bella mihi placent praecipue libertas tua.

Rem publicam autem, vel melius dictum imperium, timeo. Libertas fragile est et imperium libertatem non amat neque aestimat. Libertas homines servet, utrum scimus an non. Agere quid nec alicui nocet nec bonis alicuius, libertate vera, neque libertas a Frutice dicitur, nobis licet. Libertas, ut Mises dixit, opes vitamque nobis dat. Sic hodie esse festum libertatis loco imperii debet.

Quisque se regere debet. Haec est libertas. Haec America.

2007-03-11

Pro quo?



Heri monumentum militium (videte supra), in quo sunt memoriales duobus militibus Crustali Lacus nuper mortuis, vidi. Itaque de his militibus putare incepi et de ratione mortis horum. Cumque de his rebus plus plusque putavi, aliquid ad me venit:

Praesedens noster, ille Frutex, se pro vita stare dicit. Verumne? Res illius gestae clarius quam verba illius dicunt.

Et Bellum Iracense et Afganiense quatuor annos milites mortuos faciebant. Secundum antiwar.com 3,190 milites Americani necati sunt. A quo? A quo opinamini? A me? A vicinis vestris? Minime. A Frutice et consociis eius. Quid me facit iracundum est necessitas mei solvendi bellum. Nolo bellum. Nolebam bellum. Numquam bellum volueram.

Frutex est mendax qui unam rem dicit et alteram rem gerit: amator mortis, inimicus vitae.

2006-12-27

de Giraldo Ford

Hodie nihil Giraldi Ford in ephemiride (illo Sicagi Tribuno) habitum est, ergo vobis narrabo de Giraldo Ford. Erat praesedens 38us Americanus, qui tempore veniendi domum mei infantis praesidens creatus est. Vere! Ricardus Nixon, qui erat praesidens 37us, meridie resignavit die 9 Augusti 1974, cum parentes mei me in domum tulerunt. Sane Giraldus Ford factus est praesidens.

Ford clarus propter duas rationes est. Erat numquam electus aut praesedens aut vicepraesedens. Et Ford Ricardo Nixon indulgentiam dedit ne in carcerem missus sit Nixon.

Heri, die 26 Decembris, mortuus est. Omnia vexilla Americana dimido manubrio volant. Sine dubio, clarus, sicut ullus praesedens, nuntium mortis suae in ephimeride habere debet. Quid editores Tribuni hodie ediderunt? De Ursorum ludo. Vae mihi! Ludus morti praesedentis praefertur ab istis editoribus! Ludus est nuntium falsum, quamquam nonnulli refert. Quam ob rem stultus ephimeridem Tribunum emo?

O! Tribunus etiam (false) dixit victorem Dewey Truman praedsidentem vincere. Vobis de me decernite!