2006-11-28

O, Canada!

Rursum domi sum. Ad Canadam iter (via) feci. Per Ontarionis partem et per Manitobae partem ii. Imagines feci quoque, sed camera nondum fungor. Cur? Nescio. Timeo ut fracta sit. Etiam mihi displicit quia imagines non habeo. Putans de explicatione res in interrete lego ut auxilium mihi det.

2006-11-15

Ignis ardet!

Alio die, digitos meos arsi. Et mihi dolent! Valde! Pustulas in sex digitorum apicibus etiam habeo. Nec sunt nec erunt imagines. Fericulum, quod uxor e furno abstulerat, tam caldissimum sustuli ut istud subito demiserim. Glacies in manibus octo horas tenta est ne aliquid doloris senserim. Fortasse futuro in culina cavebo meos digitos!

2006-11-13

Iacobus Joyce

Iacobus Joyce, qui hibernice Seamus Seoighe nominatur, erat scriptor Hibernicus qui anglice scripsit. Natus 2 Februarii 1882 mortuusque 13 Ianuarii 1941 est. Quamquam opera pauca illi sunt, auctoritate operum suorum litteris saeculi vicesimi affecit Joyce. Clarissimus est propter opus suum Ulysses (1922). Alia opera sunt Dubliners (seu Eblani) (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (seu Imago artificis iuvenis (1916) et Finnegan's Wake (seu Vigilia Finnegensis (hae!))(1939). Uxor eius, quam ille invenit 16 Iunii 1904, qui est idem operis Ulysses dies actus et notus ut Bloomsday (dies floris), erat Nora Barnacle.

Videte etiam opus meum apud vicipaedia: Iacobus Joyce

2006-11-09

Lectio e probatione mea

Illinoesia est cīvitās. Illinoesia nōn est prōvincia. Alasca est cīvitās. Illinoesia et Alasca sunt cīvitātēs. California quoque est cīvitās. Illinoesia, Alasca et California sunt cīvitātēs. Alasca est in Americā. California est in Americā. Alasca, California et Illinoesia sunt in Americā. Sunt quinquaginta (50) cīvitātēs in Americā. Multae cīvitātēs sunt in Americā. California est cīvitās magna. Alasca est cīvitās magna. California Alascaque sunt cīvitātēs magnae. Rhodensis Īnsula est cīvitās parva. Nova Caesarea est cīvitās parva. Rhodensis Īnsula et Nova Caesarea sunt cīvitātēs parvae.

Sacramentum est oppidum in Californiā. Iunellum est oppidum in Alascā. Barrintonia est oppidum in Illinoesiā. Sacramentum est oppidum magnum. Iunellum est oppidum parvum. Barrintonia est oppidum parvum. Iunellum Barrintoniaque sunt oppida parva. In Alascā sunt pauca oppida. In Illinoesiā nōn sunt pauca oppida, sed multa. In Alascā sunt multī fluviī, sed pauca oppida.