Visualizzazione post con etichetta de familia mea. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de familia mea. Mostra tutti i post

2011-11-23

Agricolae Americani

Maiores mei, velut fere omnes, erant agricolae, sed ego pelliculas habeo. Et eas vobis inderdum ostendam.   In pellicula annis 40is saeculi 20i facta et avum et proavum videmus. Avus tractorem per agrum agit, proavus autem equos per viam agit. Media pellicula (1:20 plus minusve) eorum familam nobis ostendit. Qui sunt?

Paterfamilias est Carolus Johnsen, senior, qui fuit filius cuiusdam Dani. Illud est altera fabula. Eius uxor, Helena (nata Roy) est materfamilias, cuius pater nomen suum—Petrum—mihi dedit. Avus meus camisiam striatam gerens cum matre sua saltat. Avus nomine est Carolus, qui nomen filio meo dedit. Vir incamisiatus est, ni memoria fallor, Robertus, qui totam vitam illum fundum coluit. Puer ad cubitum proavi est Ronaldus diabete afflictus et ante natum meum mortuus, itaque de eo non sum tam certus quam de aliis. Puella prope Ronaldum est Elizabetha, quae ab multis putata est mente imbecillis. Mihi tamen aliter visa est haud bona ruricola, quae bonas fabulas narravit. Nescio quae sit altera femina. Ita est vita.

Iam, procul dubio, miramini cur non fuerint milites in bello mundiali Carolus, iunior, et Robertus. Nonne fuerunt viri fortes? Recte censetis, sed agricolae non erant ad conscribendum in Civitatibus Foederatis itaque Carolus et Robertus bellum et conscriptionem evitarunt. Fortuna illis agricolis favuit, quia lac erat maioris momenti quam bellum gerendum. Nunc ad pelliculam…

2011-11-10

Familia laeta


Olim etiam ego eram parvulus. Hac in imagine ego, mater paterque videmur. Nonne carus quatuor menses natus videor? Mirabile dictu, ego nunc 13 annis provectior sum quam illi in imagine. Si tempus fugit, quo it?

Pater, imagine visa, vestimenta sua perdita lamentatus est, quoniam focale ei valde placuerat.

2011-11-05

Ante diem omium sanctorum

Americani, et fortisan hic mos sit vestrae patriae, syntheses ad personas gerendas ante diem omnium sanctorum induere solent. Nescio cur, sed ita solemus. Praeter hoc, ad vicinos imus nugas dulces petentes dicentesque "Trick or treat." Scilicet "Fraudem an dulcia—utrum mihi dabis?"

Hic mos mihi placet. Valde placet. Etiam puero adulescentique mihi placuit. Quodam anno sol esse simulavi: tunicam flavissimam gessi novem lapili ferens. Quam iucunda est illa memoria.

Horno iterum morem filiolam didici. Ad vicinos ivimus dicentes "Trick or treat." Imago ad sinistram vobis patere debet. Filiola personam principissae gessit—cuiusdam Bellae Dormientis. Filiolus personam mustelae mephitidae gessit—sed emissiones putentes non fecit. Fotuna enim nobis favuit. Ego aut nimis callidus aut nimis stultus personam musicorum gessi. Sed hi musici noniam sunt clari. Isti sunt Kris Kross, qui vestimenta sua retrorsum gesserunt. Idem feci, sed nemo iocum meum intellexit. Fu. Alter autem annus veniet, altera persona.

2011-02-11

Carolus Edvardus



Iam natus est! Filiolus quem ante filiolae ludibria videre potests vagire media nocte solet, sed ita sunt parvuli. Mater bene convalescit, nam puer matri suae partu Caesariano excisus est. Filiola amore mota fratri novo basias multas saepa dat.

2009-02-20

Cur (et quomodo) latine domi loquor?

Ego et filiola, Ada nomine, latine loquimur, quamquam Ada paucis verbis latinis utitur nisi "heus". Tam multum "heus". Sine dubio, cotidie loqui necesse est, sed alia mihi sunt consilia.

Videtur mihi repetitio cotidiana esse modus facillimus. Iam tum lexicum inspicere me oportet, nam multa, quae sunt cotidiana verba, me eludet praecipue in culina. Etiam latine legere me oportet, nam lingua latina mihi est secunda et scriptores antiqui sunt emolumentum syntacticis in rebus. Labor in me positus est, sed in nobis erit, quia parvulae crescunt et pro se legere poterunt (nimis mox, certus sum).

Ut filiolam bene pararem, libros pueriles emi. Inter hos libros sunt Ferdinandus, Olivia, Winnie Ille Pu, Regulus et ceteri.

Iam rogandum mihi habeo. Fietne filiola latinista? Nescio. Haud bene refert. Emolumentum est fieri bilingualis et lingua nostra est quam cognosco sic latine cum ea et domi et aliis in locis loquor. Saepe miror utrum esse immigrans videar an non latine loquens, sed iterum non refert. Opus nostrum a familia amicisque laudatur et adhuc manetur.

Mea quidem sententia.

2009-01-10

Idioma convertens

Sentiantiam pro "code-switching" latinam non habeo. Quidquid autem nomen est latinum huius rei, "idomate convertente" usus sum hodie. Quid est idioma convertens? Cum aliquis duas linguas intellegit, ambabus linguis aut una in sententia aut inter sententias utitur (videte primam sententiam huius paragraphi). Sed satis nugarum linguisticarum.

Hac nocte parvula mea, quae 30 verba ancliga (plus minusve) dicit, me ex ianua exientem salutavit dicens, "Vale!" Deprendebar! Saepe aliquid latine loquor et idem sonat parvula. Exempli gratia: "Sella," inquam sellam monstrans. "Se-a," parvula inquit. Consonantes inter vocales (a filiola) enuntiari difficiles mihi videntur. Etiam filiola inter linguas domesticas (aut anglicam aut latinam) distinguere potes, quoniam mihi dicens me "tatam" vocat mamaeque suae me esse "daddy", quod anglice "tata" significat. Nihilominus parvula saepius anglicis verbis utitur, etiamsi cum ea latine loquor.

Procul dubio parvula linguas discriminare didicit. Quomodo fit? Mirabile est cerebrum humanum.

Addendum: A Sandra Ramos, quae meas nugas sequitur gratissima mihi, sermomixtura in commentariis proponitur. Hic propositum mihi placet. Quid remini?

2008-10-16

Sermo infantilis

Scitisne quid cotidie dicam agamque? Scripturus dramaticulum sum.

Ego: Bonum diem tibi!
Filiola: Iiiiiiii
Filiolam e cunis extraho.
E: Necesse tibi est pannus novus. Aliquid putet!
F: Gn-gn.
Filiola me pugnat dum pannum paro.
E: Visne ientare?
F: Nananana.
Manibus lavatis, filiolam in culinam fero.
E: Visne bananam?
F: Nananana.
E: Et cerealia?
F: Nananana.
Ientamus.
E: Ientaculum finivimus. Visne lac?
F: Mamamamama.
Filiola lac bibit.
E: Abest lac!
F: Uhuhu!
E: Vae tibi! In oeco ludamus.
Filiolam ex eius sella extraho ut in oecum ire possimus.
E: Ubi est illa parvula? Eam videre non possum.
F: Hahahae (dum se celat).

Sic mane apud me.

2008-09-10

Londinium! Eugepae!

Recte legistis. Londinium ibimus novembre! Ego uxorque et filiola nostra.

Impatiens puer fio.

Londinium. Vix ei credere possum. Et tesserae sunt minimi pretii.

2007-03-14

de patre meo

imago venitura

Pater meus Genavae Illinoesiae anno 1950o natus est. Minimus natu, sororem fratremque viventes habet. Anno 1971o matrem meam duxit miles, propter delectum Americanum, in Germania Occidentali militans. Filius huius viri primus anno 1974o veni. Sequens filia, quae quatuor liberos habet, nata 1976o, deinde filius minor natus 1977o venerunt.

Equitare birotam, currere natareque huic, qui senex atheltaque est statim, placent. Etiam piscator et venator est, nam tempore venandi cervos cum fratre et bona fortuna venatur. Si fortuna huic faveat, iurem cervi fabarum paret. Itinera autem in Europa, Mexico, Iamaica et multis civitatibus Americanis fecit, tamen prope familiam saepe est. Olim me puerum artem piscandi docere voluerat, at discipulus piger fui. Quamquam me amorem basipilae bene docuit et semel bisve omni anno ludo fungimur. Sic pater.