2007-06-14

de paternitate

Saepe putabam de infante meo/a deque me patre. Disputationem igitur inter me et quemdam patrem (neque meum) volentem vobis praesento.

Petrus (vel ego): Salve amice!
Quidam pater: Salve pater expectans! Tempus mirabile tibi est nonne?
P: Scilicet. Infans in uxoris utero inest et mox veniet. Sed…
QP: Sed quid? Num metus habes?
P: Immo multos! Plurimos!
QP: Verumne? Vix tibi credo. Paternitas mirabilis est.
P: Ut dicis tu!
QP: Quales metus habes?
P: Primum, mortalitatem meam sentio, et qui mortem suam non metuit?
QP: Scilicet. Quomodo mortalitatem sentis?
P: Infans autem locum meum sumet, et hoc displicit mihi valde.
QP: Esne certus tu? Sumetne locum tuum an hoc putas acturum esse?
P: Hem.
QP: Difficile dictu quia prave putas, nam infans locum tuum non sumet.
P: At gradus evolutionis humanae proximus erit infans, infante vento igitur fiam homo hesternus.
QP: Mehercle! Res non est tam gravis! Vita continuabit tua! Infans te requirabit! Metuis nihil.
P: Quomodo scis?
QP: Scilicet parvuli mei patrem requirentes nondum me necat.
P: Edepol. Melius non sentio. Gratias.

Nessun commento: