2010-10-15

Columbopolis

Iam in sesssione conventiculi, quod agatur Societate Ohioensi "Classicistarum", sedeo.

Re vera, actor sum aedibus, sub quibus olim laboraveram, libros venedens. Sessiones autem sunt statim seriatim! Quando libros vendere me opportet? Tempus iam deerat, et procul dubio deerit.

Sed, proh dolor, sessionibus finitis adhuc Coumbopoli sum. Huius urbis me taedet. Me rogatis cur taedeat? Nihil venustatis, nihil artium aedificandi, nihil temporum bonorum haec urbs habet. Fortasse meam familiam desidero. Utinam et sessiones et familiam prope me haberem.

Nessun commento: