2011-11-27

de monte et colle

Nuper et collem et montem pede ascensi.

Collem, recte nominatum, altissimum in Visconsinia ascensi. Imagines non feci quia aer plena erat nubibus. Humum impsam attigerunt, itaque nihil visum'st. Nihil. Etiam animalia sensu meliore quam meo deerant. Solus per silvam in silentio ambulavi. Omnino tacuit, nisi pedes mei. Erat multae viaculae quibus fructus sum. Lacus erat sub nubibus mirus. Etiam montem, plus minusve recte nominatum, ascensi. Iterum nubes. Iterum nemo nisi ego, sed quoddam animal vidi. Erat Plethodon cinereus, scilicet inopinatus a me.

Nunc me fuisse virum altissimo in Visconsinia dicere potestis. Fortunati vos! (Ha!)

Addendum: Scriba Latinus me de Petrarcho monuit. 

Nessun commento: