2011-12-19

Domi

Domi. Fessi. Laeti. Tandem iuncti velut familia.

Uxor cum parvulo aegro aegra domi mansit, dum ego cum filiola iter fecimus.

2011-12-13

Terra firma?


Pellicula, cuius oblitus sum, monstrat res naturales, quarum prima inter pares est successio. Successio? Successio est ad oecologiam pertinet. Si pratum fieret silva in tempus, fieret successio. Quidni fabulam de successione narram? Est pratum. Super id volat avis quae cacans semina per pratum spargit. Nonnullis seminibus germinatis, fit quaedam arbor crescens crescensque. In tempus arbor fit tam magna ut semina propria faciat et cotidie umbram facit. In umbra vix crescere potest herba. Semina primae arboris germinantur et fiunt plures arbores. Veniunt animalia silvestria sub arbores. Animalia quae in prato habitabant cibum suum sub arboribus invenire nequentes abeunt. Mutatis mutandis pratum in silvam refactum est successione.

Iam. Haec fabula non est fabula tantum: est res vera. In pellicula humus in quo stabam olim fuit lacus. Non mentior.

2011-12-11

Novum Eboracum


Una cum familia iter Novum Eboracum faciam. Aeroplano illuc vehemur. Primum tale iter erit filio, filiolae tamen haud primum erit. Videtur mihi filiola itinera bene cognoscere.

Nescio quae visuri simus. Timeo ne istum "armentarium" videamus. Eius me pudet. Iam pudet domi.

2011-12-08

Haicua Latina

Sunt duo et primo pipiata.


media nocte
dormiendum omnibus
nisi scriptori


ventus nubesque
omnino et ubique
hiemem ferunt

2011-12-04

de adventu et natali Christi

Hodie in ecclesia lectiones inter carmina legimus et schidula dicebat hoc esse morem nostrae paroeciae hoc anni tempore. De moribus autem huius temporis mente ruminari incepi, nam 4o Decembris est dies natalis mei fratris et olim inceptio temporis Natalicii fuit meae familiae. Arbor natalicia ante hunc diem numquam erecta est. Numquam—non licet per mamam.

Et iterum me in cogitatione versi. Si familia mea mores proprios de natali Christi habuit, scilicet aliae alios. Videtur mihi patere. Nonne vobis?

Mores nostri: A me patre kalendarium adventale filiis ostenditur. Dies Sancti Nicolai est festum nobis. Heu, donulum invenire debeo! Nihilominus alios mores evitare conor. Permaxime displicent multa carmina natalicia mihi. Pro pudor! "Mamam Sancto Nicolao basia dare vidi." Malum'st. "Sancte, care!" a Britney Spears cantum pessimum'st. Fortasse Sanctum Nicolaum ipsum evitare debemus, nam semper lacrimae prae eum fiunt. Ego et uxor quandam pelliculam, quae innominata manebit, spectare solemus. Mox eam spectabiums.

Qui mores sunt vobis?

2011-11-27

de monte et colle

Nuper et collem et montem pede ascensi.

Collem, recte nominatum, altissimum in Visconsinia ascensi. Imagines non feci quia aer plena erat nubibus. Humum impsam attigerunt, itaque nihil visum'st. Nihil. Etiam animalia sensu meliore quam meo deerant. Solus per silvam in silentio ambulavi. Omnino tacuit, nisi pedes mei. Erat multae viaculae quibus fructus sum. Lacus erat sub nubibus mirus. Etiam montem, plus minusve recte nominatum, ascensi. Iterum nubes. Iterum nemo nisi ego, sed quoddam animal vidi. Erat Plethodon cinereus, scilicet inopinatus a me.

Nunc me fuisse virum altissimo in Visconsinia dicere potestis. Fortunati vos! (Ha!)

Addendum: Scriba Latinus me de Petrarcho monuit. 

2011-11-23

Agricolae Americani

Maiores mei, velut fere omnes, erant agricolae, sed ego pelliculas habeo. Et eas vobis inderdum ostendam.   In pellicula annis 40is saeculi 20i facta et avum et proavum videmus. Avus tractorem per agrum agit, proavus autem equos per viam agit. Media pellicula (1:20 plus minusve) eorum familam nobis ostendit. Qui sunt?

Paterfamilias est Carolus Johnsen, senior, qui fuit filius cuiusdam Dani. Illud est altera fabula. Eius uxor, Helena (nata Roy) est materfamilias, cuius pater nomen suum—Petrum—mihi dedit. Avus meus camisiam striatam gerens cum matre sua saltat. Avus nomine est Carolus, qui nomen filio meo dedit. Vir incamisiatus est, ni memoria fallor, Robertus, qui totam vitam illum fundum coluit. Puer ad cubitum proavi est Ronaldus diabete afflictus et ante natum meum mortuus, itaque de eo non sum tam certus quam de aliis. Puella prope Ronaldum est Elizabetha, quae ab multis putata est mente imbecillis. Mihi tamen aliter visa est haud bona ruricola, quae bonas fabulas narravit. Nescio quae sit altera femina. Ita est vita.

Iam, procul dubio, miramini cur non fuerint milites in bello mundiali Carolus, iunior, et Robertus. Nonne fuerunt viri fortes? Recte censetis, sed agricolae non erant ad conscribendum in Civitatibus Foederatis itaque Carolus et Robertus bellum et conscriptionem evitarunt. Fortuna illis agricolis favuit, quia lac erat maioris momenti quam bellum gerendum. Nunc ad pelliculam…

2011-11-18

I. Edgarus

Modo alteram peliculam in theatro vidi. Ad vitam I. Edgari Hoover spectavit. Americani eum cognoscere debent, sed alii certe non. Iohannes Edgarus Hoover erat vir magni momenti in Civitatibus Foederatis annis saeculi vicesimi ducens Ministerium Inquirendi Federalem (anglice: Federal Bureau of Investigation).

Itaque pelicula monstrabat res publicas et viros illustres inter quos erant Martinus Luther King, Jr., Franklinus Delano Roosevelt et ceteri. Etiam abusus auctoritatis et virum vitiatum monstrabat. Ambo themata inter se a rectore Clintono Eastwood maxima cum arte texta sunt. (Re vera ille senex fiebat rector pelicularum dramaticarum annis recentibus.)

In primo themate, auctoritate abutitur Hoover. Semper plus plusque auctoritatis a Senatu petit sine cura consequentum. Hoover ictus in casa patroni "vidit" et re ad suum emolumentum usus est. Filio Lindbergh rapto, rem ad emolumentum versit Hoover. Per annos tot res ad se versit ut multas res secretas de viris (et nonnullis mulieribus) illustribus tenuerit. Cum Hoover aliquid voluerit, his rebus secretis voluntatem aliorum ad suam pervertere solebat. Imperium suum fecit. Hoc thema est momenti historiae.

Altero in themate, eius vita ostenditur. Hoover a natu usque ad mortem matris una cum ea habitaverat. Re vera, totam vitiam Vasintioniae (in Territorio Columbiano) habitavit Hoover. Fortasse Hoover erat, ut anglice dicitur, mama's boy (latine, filius maternalis). Nescio, sed aliter non videbatur esse res in pelicula. Etiam Hoover esse dicitur rumore (aut recto aut falso, difficilie mihi scitu quippe nihil de rumorum veritate dicam) et homosexualis et transvestitus. Ante seditionem Stonewall, nemini licuit esse homosexuali—et, hoc, mea quidem sententia, Eastwood rector nobis recte ostensit. Cum Hoover in pelicula vestimenta muliebre induisset, plangore quieto flevi. Erat scaena humanissima.

Procul dubio, haec pelicula ad certamen Anscharianum pertinet. 

2011-11-15

Mama

ave atque vale.

dis manibus
Carola Maxima Sipes
annos 61 sua aetate
cancre morbo necata.


utinam requiescas in pace.