In quadam silva ambulabam primis diebus veris et ubique erant folia vento niveque sparsa. Fusca et sicca sine vita vestigia aestatem praeteritam monstrabant. Post mille passuum, plus minusve, sol per nubes cineres haud bene perluscit. Quid in mente venit? Ille poeta Italicus: Dante, qui scripsit viam directam esse obsuram medio in vitae itinere. Ego autem in silva errans medio in vitae itinere me inveni. Senex tamen vix sum, sed calulatione antiqua nominari iuvenis nequeo. Et re vera me esse in itinere vitae perditum aestimo. Quonam ibo meo in itinere? Sine dubio paternitatis, qua onera in viris imponuntur, me decet (placetque). Sic multa mihi sunt necesse: bona reddere munere, filiolam humantitaem docere, familia frui. Quae agere vita debebo est clarissimum, quamquam quomodo haec agenda sint me vexat. Cotidie pauciores mihi electiones fiunt, nam per vitam electiones pauciores fiunt. Puer aliquid vita agere potuerim. Factus sim agricola, vel aeroplani gubernator, vel fur vel quoquo munere frui, sed crescens adolescensque alias vias elegi et alias deposi. Haec est vitae ratio. Quidquid hodie electum est, cras destrictus erit. Exempli gratia, hodie Indianapoli sum, sic sequitur ut cras Londini non sim (nisi montem pecuniae solvam).
[Scriptum'st a.d. XI Kal. Mai. 2009]
[Scriptum'st a.d. XI Kal. Mai. 2009]
Nessun commento:
Posta un commento