Hesterna nocte raedam publicam appropinquantem vidi. Timens, quam velox tam pedes agere potui, cucurri ne raeda sine me abiret. Recte timui, pigre cucurri. Sine me tamen abivit. Itaque proximam raedam publicam sub caelo subfrigido tenebrosoque expectavi. Stationuncula raedae luces ad legendum non habet, nam vis electricia huic omino deest. Heu! Vix tectum incolumem contra ventos praebebat.
Sumne Erasmus hodiernus proper itineris dolorem?
Addendum: Hodie genua tergumque mihi dolent. Currendum non est mihi prudenti.
Sumne Erasmus hodiernus proper itineris dolorem?
Addendum: Hodie genua tergumque mihi dolent. Currendum non est mihi prudenti.
2 commenti:
Inter philologos qui apud Noam Chomsky in omnium gentium sermones incumbebant, ioco (neque a Magistro ipso probato) erat hoc praeceptum: ne currens conarere consequi longam et publicam raedam, neve feminam, neve theoriam syntaxeos transformationalis (ut dicitur); alteram enim esse mox tibi adfuturam.
Nunc, scilicet melius de raedis publicis scio. Me bene monuisti de theoria syntaxeos transformatialis ne illum periculum persequar.
Posta un commento