2010-01-27

Mirabilissimum auditu!

Me cum filiola latine loqui ubique cognoscitis. Heri in bibliotheca quaedam mulier filiolam salutavit. "Vale!" inquit. Stupefiebam!

Sane ego et illa collocuti sumus de lingua communali et eam fuisse linguae latinae magistram didici. Ut bene scitis, ego magnam urbem non colo sed oppidulum procul Sicago. Et bibliotheca nostra non est valde frequens, praecipue ante meridiem die Martis.

Alia in re, rursus rursusque easdem sententias reri videor, nam autem (si Thomae Moro "neque enim" scribere licuit, etiam mihi "nam autem" scribere licet, nonne?) filiola easdem res agit. Meo in sermone quosdem mores animadverto, quos in indice imponam. Suntne culpae?

1. Mihi placet ordinare sententias sic: obiectum primo in loco pono, quod verbo temporali procedit, tandem subiectum apparetur. Hoc ordine uti linguae latinae licet, sed non est mos. Sane linguae anglicae numquam licet, neque est mos suus. Tamen loquor sic: Camisiam gerit ille. Raedam agit mama.

2. Semper verbum temporale in primum locum movetur cum eam vel aliquem, re vera, interogo. Sic: Visne ientare?

3. Sapius praepositionem inter eius obiectum et adiectivum ponebam. Plus plusque sententiis similibus his utor: multas per stationes (tramen it), tua in cena (est caro, quae placet), etiam tuo in lecto (dormire debes).

4. Nomen substantivum adiectivo suo procedit, etiamsi adiectivum sit personale, quamquam adiectivis demonstrantibus hoc modo abutor. Nihilominus hic usus est linguae latinae mos. Sic: Cenam tuam (finivisti), mama tua (abest), Conventiculum Lexintoniense (mi placet).

5. Adiectiva personalia vitio cum dativo possesionis uti possim. Exemplar: Numquam dico aliquid esse tuum si possum dicere aliquid esse tibi. Reation mea me eludit.

Quomodo vos loquimini cotidie?

1 commento:

Iacomus ha detto...

Procul dubio, verba filiolae tuae valde mirabilia sunt, atque assevero filiolam ipsam tuam in futura mirabiliorem fore!

De sententiis tuis aliquid mihi dicere licet, ut opinor:

1- Optime loqueris. Ut non saepe hic erat ordo Romanis, tamen bonum esse censeo ut puella bene sciat differentiam apud accusativum et nominativum, quae non ex ordine pendet.

2, 3 et 5- Optimum est consilium.

De quarta autem sententia, etiamsi quoque mihi valde libet, dicendum est alio usu quoque uti liceat.

Tandem addo: noli nimis cogitare istis de rebus; si latine loqueris, bene est, quoniam si filiola tua eruditiorem se faciat e sermonibus tuis, quibus potes bene legere auctores, ei etiam licebit auctores Latinos sine molestia callere. Nonne hoc est propositum nostrum?

Vale.