2010-02-28

Portus Dives

Nuper ego uxorque fuimus in Portu Diviti ut tempore sine filiola fungi simus.

Insula ipsa est satis commoda sole litoribusque. Olim insula erat colonia Hispaniae, sed nunc foederata cum CFAis. Iohanopolem, quae est caput huius insulae, fere 500 annorum conditam a Ioanne Pontio Legionensi visitavimus. Pars ipsius urbis prisca est valde frequens, nam naves viatorum plenae in portum conveniunt. Hispani muros contra hostes suos, qui prae omnibus erant Britanni, circum urbem finxerunt ne hostes coloniam ceperint quidem sed etiam classem thesauri, quae inter Mexicum et Hispaniam auro onerata navigavit, protegere potuerint. Portus Dives fuit porta Maris Caribici et factus est tam divus quam nomen denotavit. Iohanopolis autem non est sola pars insulae.

Litora ubique sunt publica. Litus in oppido nomine Luquillo est tranquillus media hebdomade, vero in hebdomadis fine est valde frequens. Litus prope Yabucoa oppidum est vacuum hominibus. Eugepae! Illo fructi sumus! In Fajardo oppido est popina quae optimum cibum coquit. Nomen huic popinae est Statio (Hispanice: La Estación).

Pro dolor, tempus basipilae sine nobis praeterivit, sed incolae insulae hunc ludum plus me amare videntur. Robertus Clemens fuit lusor praeclarus et filius Portus Divitis. Utinam ad insulam iter rursus faciam ut ludo fungi possim—sic vita. Quaeque urbs stadium proprium habet.

Nessun commento: