2010-06-07

Plus ex enchidirio

Iohannes et Gulielmus inter sē dīcunt.

Iohannes: Gesta Rōmānōrum amō et Metamorphosēs quoque. Utrum librum plūs amās?
Guilelmus: Metamorphosēs ēligō. Dum Gesta Rōmānōrum mē dēlectant, Ovidius est poeta optimus. Fabulam Perseī et Medūsae bene scriptam amō.
Iohannes: Hanc fabulam nesciō. Mihi eam narrāre dēbēs.
Gulielmus: Bonus magister tibi fabulam narrāre dēbeō. Ovidiī vītam docēre dēbeō, nam tū et sororēs multa dē eō necsītis.

Ecce vīta Ovidiī:
Ovidius est poeta Rōmānus. Is est natus annō 43 ante Christum natum. Eius oppidum est Sulmo, sed nunc in urbe habitat. In eā habitat, quia scrībere vult. Et ibi scrībere potest. Is multōs poetās in urbe cognōscit et eī Ovidium cognōscunt. Proh dolor! Etiam Augustus eum cognōscit.
Augustus eum ad Pontum anno Dominī 8 mittit. Quae est ratio? “Carmen,” inquit Ovidius, “et error mē ad Pontum mittunt.” Ovidius epistulās ad Augustum scrībit, nam Ovidius redīre vult. Amīcōs suōs et uxorem dēsīderat, et eī eum dēsīderant. Augustus eī permissionem redīre nōn dat, itaque in Pontō annō Dominī 17 mortuus est.

Nessun commento: