2010-08-10

Mors puellae

Soror discipuli manu sua se occidit. Familiam autem satis bene congosco, nam multos annos eadem in schola laborabamus--ego et materfamilias docentes, pueri discentes. Etiam filiola mea et eius parvulus in cunis una ludebant.

Otiosus somnolentusque cursuales electronicas inspiciebam cum epistulam incredibilem legerem. Puella duodecim annos nata se occidit. Ubi sensus?! Cur sinet Deus hoc? Illam vix cognovi, sed hoc tragoedium credere vix potui. Necesse mihi fuit bis, ter, quaterque epistulam legere, et adhuc quod legeram vix intellexi.

Cum parentibus lugentibus ante mortuiculae sarcophagum commoravi atque falsus verbis, mirabile dictu, ante lacrimantes steti condolens. Mater per lacrimas mi obstupenti dixit, "Te eam docturum non esse puto." Quam fortis illa! Quam fortis!

Eius fratrem, qui scilicet lugens dolore laborabit, latinitatem docebo anno scholari venturo. Quidnam agam? Eius dolorem nullo modo bene intellegere potero, quamquam conari me oportebit decetque. Quidnam filiolae meae dicam? Laetissima cum fraterculo illius puellae lusit (et ludet). Nihilominus viam inveniemus aut volentes aut nolentes, sic est vita in mundo humana.

Vita tamen continuat.

Nessun commento: