2012-03-15

Interea in schola publica…

Patruelis mea gradum quintum sextumve (oblitus sum) in schola publica docet. Hac in schola multi sunt discipuli qui non tantum pecunia pauperes sed etiam lingua, nam liberi sunt immigrantium. Itaque omnes in patruelis meae conclavi et hispanice et anglice loquuntur, quamvis haud pares ambabus linguis callent.

Si (multi) Americani immigrantes—praecipue ex America Centrali ortos—non oderunt, hoc cernere nequeo. Hoc dictu, alii gentes immigrantes in odio olim tenebantur—Itali, Hiberni, inter alios. Olim illi, hodie Mexici. Historia nostra non est immaculata. Immigrantes autem se ab aliis distinguunt lingua, religione, ceterisque. Quia immingrantes hodierni hispanice loquuntur, sunt illi (stulti mea quidem sententia) qui rem publicam agitare conantur ut lingua solemnis in Civitatibus fiat. Stultitiam pessimi speciei dico, sed de lege vel de iure (e.g. Dream Act) non loquor, neque loquar. De factis (e.g. discriminatione) tantum loquor.

Magistra, patruelis mea, res Romanas docens me in scholam suam invitavit, et libenter accepi invitationem ut pauca de lingua nostra cum eius discipulis communicare possim. Multa erant interroganda. Iterum iterumque me rogaverunt "quomodo dicatur…?" Iterum iterumque verbo a discipulis bene noto respondi. Quomodo dicitur "luna"? Luna. Quomodo dicitur "toro"? Taurus. Etc.

Deinde, ut sciant discipuli, eis dixi linguam hispanicam ESSE linguam latinam gradatim per annos ab ore ad aurem mutatam. Eorum lingua est, quodam sensu magis lato, latinitas hodierna et nullo pudore ita loqui debent. (Altero sensu magis exacto, haec scriptio est latinitas hodierna, sed a rem vagor ut saepe soleo.) Spero ut aliquid utile his pueris dixerim.

2 commenti:

Sandra Ramos ha detto...

Si lingua Hispanica est lingua Latina progressa et mutata ab incolis Hispanicis, sicut quoque luculenter expressit magister Ioannes Aegidius, sodalis Academiae Regiae Hispanicae, his uerbis: "Lo que se habla hoy en la mayor parte de la vieja piel de toro en que vivimos es, en sus diversas variantes, latín: el latín del siglo XXI", qua lingua Latina loquimur et tu et ego et alii sermonis Romanorum antiquorum cupidi?

Unknown ha detto...

Rem in acu tetigisti, nam haec res me satis diu molestabat. Ut dixi, "quodam sensu" et "alio sensu" extat latinitas hodierna. Procul dubio nos latine loquimur. Aliter fiere nequet, nihilominus lingua hispanica et aliae vulgares relegari ad statum inferiorem nequent. Heredes quoque sunt linguae latinae.

Tempore antiquo autem duo erant sermones. Alter sermo valde cultus, qui nobis litteris inter alia dedit. Alter sermo valde cotidianus, qui nobis diversitatem linguarum dedit. Quaestio est vexatus: cui est latinitas vera? Responsum satis bonum non venit in animo meo.

Nescio. Fortasse hoc est responsum satis bonum: "Lingua mortua," inquit professor meus docens, "est lingua quae non mutatur. Nonne, Petre?" Cui dixi ridens, "εἰς τάς κόρακας."