2007-05-24

Arcansia

Nempe propter munus meum in Arcansia ineram. Scio. Arcansia civitas Americae pulcherrima non est, tamem ii. Etiam ego Illinoesiam quoque non esse civitatem pulcherrimama scio. Bene scio. AT, lectores benevolentes, Arcansia non est tam mala quam putatis. Quomodo sit bona Arcansia rogatis. Tam laetus a vobis rogantibus fio ut quaestioni vestrae respondeam.

Tempore iucundo Petriculae fructus sum.

The Little Rock

Ecce! Petricula ipsa! Scitisne Petricula ipsa Petriculae sit? Neque ego antequam fortuito inveniens Petriculam Peticulae eram. Illa petricula autem signum navigandi nautis erat, deinde tramina venerunt et tam superens fiebat petricula ut pons traminum in ea aedificaretur.

Bridge at dusk

Ecce! Pons traminis! Deinde raedae venerunt et tramina paene superentia facta sunt. Quamquam pons traminum hic derelictus est, pons raedarum (post traminum pontem) hodie in usu est.

Sic petricula Petriculae.

2007-05-22

Ferox Gulielmus Hickok

Derelict

Hoc aedificium Luci Troiani stat. Pedimentium eius id argentariem fuisse, sed hodie scilicet relictum est, ut mihi videtur. Lucus Troianus (anglice: Troy Grove) vicus parvus in Illinoesiae agris est. In claritatem autem una ratione ducitur, nam filius clarissimus Ferox Gulielmus est.



Ferox Gulielmus erat vigil aleatorque, qui natus Luci Troiani Illinoesiae 27o Maii 1837o, necatus in oppido nomine Deadwood Dacotae Meridionalis 2o Augusti 1876. Per bellum civilie Americanum miles erat. Fiebat post bellum aleator, qui interdum credita acipiebat. Olim credita tam magna facta sunt ut contra Davis Tutt, quem Hickok necavit, modo saepe in pelliculis depicto duellaret: duo homines duo sclopetula tenentes in via medio die! Tandem Ferox Gulielmus chartulas ludens necatus est. Duo octavos et duo puerulos (ut dicit L&S, forsan furciferos melius dictum?) in manu, qui hodie notus ut manus morituri, tenuit. In atrium clarorum pokerense (proh dolor!) propter modum mortis suae 1979o ducebatur.

2007-05-15

Quam fessus!

Sum. Pro aede Bolchaziana (vel munere meo) Harrisburgi, quod est caput Pennsilvaniae, eram duos dies longissimos. Me rogatis cur? Ut programma nomine Artes Latinae vendamus. Cui vendimus? Quaestio bona. Nonulli in America liberos suos domi docent. Recte auditis domi docere homines, quorum multi in schola domestica docere latine volunt. Ergo necesse illis habere programma latine docendi. Deinde me programma vendentem apud conventiculum illorum inveniunt. Quam fortunatus sum! Nonne?

New Castle, DE

Tam diu conventiculum erat ut fessus fierem et tantum dormire possem. Vae mi! Itaque bene dormuit. Die proximo raeda ab Harrisburgo cessi ut Castellum Novum Delevariae irem. Ibi est aedificium, per quo gubernare potest (si licet, nescio). Mirabile visu! Nonne? Matrem telephonice compellare conabar, quia die matrum a domo aberam. Mater quoque a domo aberat, itaque nuntium telephono mittebam.

Fort McHenry and Baltimore

Deinde Baltimoram gubernabam, quia aeroportum e quo volavi Baltimorae est. Ibi Praesidium McHenry vidi. Scitisne illam praesidium? Est locus qui Franciscum Scott Key scribere carmen nomine "Vexillum Stellis Punctatum" scribere inspiravit. Vere! Locus amoenus est.

Hoc die in quinque civitatibus Americanis eram. In Pennsilvania surrexi, per Novam Caesaream Delevariamque gubernavi, e Terra Mariae volavi et tandem domum (in Illinoesia) veni.

2007-05-08

Perterritus

Quis? Sum! Quam ob rem? Ob infantem. Fere paratus/a infans est. Uxor parata. Sumne? Imparatus! Re vera, si paucia scirem, laetior fierem etsi nihil scirem, laetissimus fierem! Tamen scio tam multa ut perterritissimus fiam.

Vita mutabitur cum infans venerit. Modi mutandi ignoti mihi sunt! Perterritus igitur sum. Antequam fascias (quo modo dicitur latine diapers?) numquam feci. Nihil infantum scio et liberorum pauca. Sed infantium? Nihil. Quid faciam? Infans autem me artem educandi docebit. Spero ut bonum magistrum habeam.

Colloquine latine cum infante debeo? Quid putatis?