Visualizzazione post con etichetta de linguisticis rebus. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de linguisticis rebus. Mostra tutti i post

2012-03-06

Puella iogurto facta?



Hoc carmen satis ridiculum nobis placet. Canere "hey yoga girl" filiolae soleo ridere incipiens, et cui ridere non placet?

Hodie autem aliquid etiam plus ridiculum in mente accidit. Prandens iogurtum edebamus. Quidni canere "hey yogurt girl"? Nonne "yoga" et "yogurt" satis similiter enuntiantur? Mihi visa sunt, itaque cecini "hey yogurt girl." Sed alterum etiam plus ridiculum accidit. Quae est illa yogurt girl? Estne puella iogurto facta? An puella quae iogurtum est? Difficile dictu, et auxilium fiere necesse videbatur.

Itaque filiolae rogavi. "Quae est yogurt girl? Quae iogurtum est? An quae iogurtum ēst?"

Retce legistis: par esse minimale inter verba est et ēst. Permultum risi. Filiola etiam risit.

2012-03-04

Lapsus linguae cotidiani

Pone, quam nunc est in mensa, in sacco.
Hoc filiolae dixi . Videtisne errorem meam? Dicere debui (sane melius sciens)
Pone, quae nunc est in mensa, in sacco.
Aut etiam rectius
Pone illam, quae nunc est in mensa, in sacco.
Sed usus cotidiani non semper formis linguae rectissimis adhibent. Ut adhibeant, conamur saepe fallentes. Per diem multos lapsus linguae facio, sed meae sententiae intelleguntur. Fere semper. Filiola sententiam errore dictam sine errore intellexit, nam posuit illam, quae erat in mensa, in sacco.

Non dubito quin hic error sit frequens. Saepe etiam anglice loquens nativus errores similes factio, praecipue inter pronominum who et whom usus. Cur? Cur fit hoc error? Estne mihi proprius an naturam linguae ipsius nobis monstrat error? Re vera, satis de glossologia scio si plura in re dicere velim. Itaque nunc taceo. Quid vos putatis?

2012-01-26

API: Sonitus Linguae Latinae


Modo acebecarium phoneticum internationale didici. Quoniam disputationes imaginibus verbisque scriptae nobis desunt (scilicet grammaticis verba numquam deerant), tabulam sonituum latinorum paravi.

Ecce consonantes! (Scilicet enuntiatione restorata monstrantur!)



LabialesLabiodentalesAlveolaresPalatalesVelaresGlotitdales
Mutaep   b

t   d

k   g

Mutae aspirataeph

th

kh

Fricativae

f





h
Nasales    m

   n    ɲ

   ŋ

Vibrantes



   r




Semelvibrantes



   ɾ





Approximantes    w



    j   w

Laterales Approximantes



l







Multae litterae sunt quae videntur. Aliter c latine scribitur ubi API /k/ littera utitur. Similiter nsonatur /n/ aut /ŋ/ propter locum in verbo. Regina /n/ dicitur, angulus tamen /ŋ/. Scilicet sonitu /ŋ/ cum N scribitur ante velares, utimur. Littera R quoque difficultates nobis dat. Alii discrimen inter R et RR faciunt hoc modo /r/ et /rː/, alii—inter eos sum—/ɾ/ et /r/ dat idem discrimen.

Deinde ars ASCIIana est ventum significans vocales.

  i+y--------------+---+u
    \              |   |
     \   ɪ         |   |
      \            |   |
      e+-----------+---+o
        \          |   |
         \         |   |
          \        |   |
           +-------+---+
            \      |   |
             \     |   |
              \    |   |
               +---+--a+

Sed cur fit /ɪ/? Scilicet /a/, /e/, /i/, /o/, /u/ et /y/ sunt vocales latinae. /ɪ/ est enuntio barbarica in scholis Americanis inventa. Fortasse Romani ipsi sonitu /ɪ/ usi sunt, sed dubito ego qui nondum Vocem Latinam legit. 

Alterum est discrimen inter vocales, nam nonullae sunt breves, nonullae sunt productae (vel longae). Par minimum hic monstratur:
hic (demonstrativum) = /hic/ (melius) aut  /hɪc/ (pravius)
hīc (hoc in loco) = /hiːc/
Tandem vocales nasales habentur. Utinam saepius docantur, quia multa elementa insolita hoc modo fiunt clari. Primum inter paria est elisio poetica. In fine ullius verbi ubi vocalis et m inveniuntur, habemus:
am, velut tam = /tã/
em, velut hem = /hẽ/
im, velut turrim = /turĩ/
om velut verbo prisco, quom, facta est um
um velut virum = /wiɾũ/
Alia sunt loca nasalia, sed ratio datum esse debet. Nunc diphthongi:
ae = /ai/
au = /au/
ei = /ei/
eu = /eu/
oe = /ɔi/ vel /oi/, hic autem melius
ui = /wi/
Nunc nos ad ludos abecedario phonetico intenationali vertamus. Ecce Catulli 85a poema:
odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris
nescio, sed fieri sentio et excrucior.
API scripta:
/oːd et amoː. kwaːɾ id faciã foɾtasːe rekwiːɾis/
/nescio sed fieɾiː senti et ekskɾukioɾ/
Elisiones haud facile monstrantur, itaque spatium inter verba non molestavi. Fortasse fiens peritior meliorem transcriptionem facere potero, sed hodie hoc est quod egi.

2012-01-06

de lingua venetica

Multi latinistae, et quomodo aliter fieri potest?, linguam latinam bene cognoscunt. Pauci autem, ut mihi videtur, multum de aliis linguis antiquis Italicis cognoscunt. Vultisne pauca de his linguis mecum? Non sum expertus, immo pauper discipulus qui scientiae cupidus sum.

Itaque investigationem nostram lingua venentica incipiamus. (Omnia quae procedunt sunt mihi sententias et, spero ne sint nimium ridiculae, speculationes.)

Re vera, nemo multum hac de lingua scit. Fortisan lingua venetica sit in ramo italico, velut lingua latina, vel suo in ramo sit. Difficile dictu, nam paucae inscriptiones inventae sunt. Nihilominus, multum discere possumus.

Haec est (sine imagine ipsius inscriptione) transliteratio mea literis veneticis:


Literisque Romanis (a situ captis):
mego donasto sainatei reitiai egeotora aimoi ke louderobos
In linguam latinam reddita:
me donavit sanatrici reitiae egetora aemo liberisque
Verbatim pergam. Inter "me" et "mego" nullum spatium, nisi orthographicum, extat. Idem significant et similia videntur.  "Donavit" et "donasto" vicibus similia et dissimilia videntur. Nullo dubio, pars prima cuiusque verbi est eadem—"don". Non eodem terminantur, quamquam venetice "donasto" in memoriam quoddam verbum latinum: "donasti", aliter "donavisti". Nescio si venetice "donasto" et  latine "donasti" sint ortu similia praeter primam partem, sed ita fieri velle possumus.

Sanatrici Reitiae: Quis fuerit illa sanatrix Reitia numquam sciemus, sed casus dativi sunt verba. Altera est similitudo inter has duas linguas. Egetora: videtur esse dator noster. Aemo liberisque: hoc est difficile. Videtur mihi praepositio deesse, ego autem pauca pro certo hac de re scio. Forsitan sit casus in lingua venetica qui linguae nostrae desit. Forstian inscriptio olim habuerit praepositio, qua de re sine imagine certi fieri non possimus. Forsitan tandem sit dativus duplex in loco praepositionis. Puto, fortasse solus, linguam veneticam hoc modo sententias facere:
Latine: Aliquid tibi (DAT) pro Aemo (PRAEPOSITIO) do.
Venetice per verba latina: Aliquid tibi (DAT) Aemo (ITERUM DAT) do.
Nunc autem coniectiones facio.

Videtisne "liberisque"? Nunc primam animadvertamus dicentem "ke louderobos". Ke? -que? Nonne similia verba videntur? Etiam alterum verbum simile cognoscimus: καί. Aliquo modo a me ignoto "que" factum est encliticum. Et si mecum fingere possitis… Nonne videtur "-obos" in "louderobos" simile huic: "-ibus" vel etiam "-obus" in verbo "ambobus"? Mihi videtur. Procul dubio similitudo inter systematibus declenationum harum linguarum extat.

Nunc ad alteram inscriptionem (cuius imago hic inveniri potest):

Et velut antqeuam transcriptione melius videre possumus:
Oppos Apliskos doto donom Trumusijatei
Et latine reddita (manu mea):
Oppus Apliscus dedit donum Trumusiatae
Rursus verbatim. Oppus Apliscus: est noster dator. Scripsi datorem esse Oppum, sed tam facile quam non scribere potuissem eum esse Uppum. De rebus phonologicis linguae veneticae ullo pacto nescio.

Dedit: Non sum certissimus sed si "donasto" est "donavit", videtur posse "doto" esse "dedit". Procul dubio est relatio inter "-to" et "-it", et sequitur ambo verba esse eiusdem temporis. Aliter sensum non facit, nam quis in dono inscribit "hoc tibi do."? Semper dicere volumus (vel ego solus quidem) "hoc tibi dedi." Donum: tam simile "donom" verbo "dono" ut alteram explicationem facere non possim. Satis dictum hoc de verbo. Trumusiatae: Si hoc nomen, et si non est nomen nescioquid sit, esset quintae declinationis, literas mutare non esset necesse. Quinta autem declinatio est clausa, itaque nova nomina in aliis declinationibus, praecipue prima, secunda tertiave, posita esse solent. Ego igitur illius morem sequi crevi.

Quid hac de re putatis vos?

2009-01-10

Idioma convertens

Sentiantiam pro "code-switching" latinam non habeo. Quidquid autem nomen est latinum huius rei, "idomate convertente" usus sum hodie. Quid est idioma convertens? Cum aliquis duas linguas intellegit, ambabus linguis aut una in sententia aut inter sententias utitur (videte primam sententiam huius paragraphi). Sed satis nugarum linguisticarum.

Hac nocte parvula mea, quae 30 verba ancliga (plus minusve) dicit, me ex ianua exientem salutavit dicens, "Vale!" Deprendebar! Saepe aliquid latine loquor et idem sonat parvula. Exempli gratia: "Sella," inquam sellam monstrans. "Se-a," parvula inquit. Consonantes inter vocales (a filiola) enuntiari difficiles mihi videntur. Etiam filiola inter linguas domesticas (aut anglicam aut latinam) distinguere potes, quoniam mihi dicens me "tatam" vocat mamaeque suae me esse "daddy", quod anglice "tata" significat. Nihilominus parvula saepius anglicis verbis utitur, etiamsi cum ea latine loquor.

Procul dubio parvula linguas discriminare didicit. Quomodo fit? Mirabile est cerebrum humanum.

Addendum: A Sandra Ramos, quae meas nugas sequitur gratissima mihi, sermomixtura in commentariis proponitur. Hic propositum mihi placet. Quid remini?