Visualizzazione post con etichetta de enchidirio. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de enchidirio. Mostra tutti i post

2012-01-11

Iterum Catullus 85

In situ meo chartulam, quae ad Catullui 85am pertinet, nuper intuli. "Quare id faciam, fortasse requiris…"

2010-06-07

Plus ex enchidirio

Iohannes et Gulielmus inter sē dīcunt.

Iohannes: Gesta Rōmānōrum amō et Metamorphosēs quoque. Utrum librum plūs amās?
Guilelmus: Metamorphosēs ēligō. Dum Gesta Rōmānōrum mē dēlectant, Ovidius est poeta optimus. Fabulam Perseī et Medūsae bene scriptam amō.
Iohannes: Hanc fabulam nesciō. Mihi eam narrāre dēbēs.
Gulielmus: Bonus magister tibi fabulam narrāre dēbeō. Ovidiī vītam docēre dēbeō, nam tū et sororēs multa dē eō necsītis.

Ecce vīta Ovidiī:
Ovidius est poeta Rōmānus. Is est natus annō 43 ante Christum natum. Eius oppidum est Sulmo, sed nunc in urbe habitat. In eā habitat, quia scrībere vult. Et ibi scrībere potest. Is multōs poetās in urbe cognōscit et eī Ovidium cognōscunt. Proh dolor! Etiam Augustus eum cognōscit.
Augustus eum ad Pontum anno Dominī 8 mittit. Quae est ratio? “Carmen,” inquit Ovidius, “et error mē ad Pontum mittunt.” Ovidius epistulās ad Augustum scrībit, nam Ovidius redīre vult. Amīcōs suōs et uxorem dēsīderat, et eī eum dēsīderant. Augustus eī permissionem redīre nōn dat, itaque in Pontō annō Dominī 17 mortuus est.

2010-05-27

Aliquid ex enchidirio

Stephanus iter ad Universitātem Oxoniensem facit. Pater eī pecuniam dat. Māter eī osculum dat. Gulielmus eī epistulās dat, nam eās ad amīcōs auxiliō Stephanī mittit. Stephanus Londinium cum Robertī amīcō iter facit. Ibi sunt aliī discipulī. Illāc ad Universitātem iter faciunt omnēs discipulī. Familia Stephanum salutat.

“Valēte!” inquiunt. Familia Stephanō bonam fortūnam vult.

Nunc Gulielmus trēs discipulōs habet. Quī sunt? Iohannis, Maria et Anna. Hodiē fabulam cum Gulielmō legunt. Fabula est in librō Gulielmī et liber est nōmine Gesta Rōmānōrum. Ecce fabula!

“Valerius fabulam narrat: Promissā pecuniā, Fabius praefectus captivōs Rōmānōs redimit. Sed Senātus Fabiō pecuniam prō captivīs nōn dat. Itaque Fabius ipse fundum suum vendit et pretium promissum solvit, nam fidem monstrāre plūsquam pecuniam suam habēre amat.”

Anna Stephanō dē Fabiō narrāre vult, nam fabula eam dēlectat. Stephanus abest, itaque eī fabulam narrāre nōn potest. Quid ea agere potest? Scribere potest. Quid est scribere? Scribere est sīc: Sī Anna litterās et verba pennā facit, ea scribit. Anna scribere et legere potest, nam docta est. Vultne Iohannes scribere? Minime scribere vult, sed ludere amat. Necesse est scribere et legere, itaque Iohannes scribit et legit cum Annā et Gulielmō.

2009-12-13

Capituli Secundi Probatio

Robertus laborat, quia est vir. Robertus non studet. Roberus historiam et linguam latinam scit. Eleanora quoque laborat, quia femina est. Eleanora non studet. Eleanora linguam latinam non scit. Quid agit Eleanora? Ea textam texit et camisiam suit.

2009-12-12

Capituli Secundi Lectio

Gulielmus scholam ducit, quia magister est. Gulielmus linguam latinam docet. Stephanus linguam latinam discit, quia discipulus est. Anna quoque linguam latinam discit et librum habet. Maria linguam latinam amat, sed Iohannes linguam latinam non amat. Eam laudat Magister Gulielmus et Iohannem non laudat. Cur eum non laudat? Puer non studet, sed dormit. Magister Gulielmus puerum videt. Iohannes eum vexat. Itaque Gulielmus clamat. Puer surgit. Iam puer studet.

Quis dormit? Iohannes dormit. Quem videt Gulielmus? Iohannem videt. Quis docet discipulm? Docet discipulum Gulielmus. Quid agit Maria? Maria discit et amat linguam latinam. Discitne linguam latinam Stephanus? Discit. Dormitne Iohannes? Non dormit, quia Gulielmus clamat. Quis librum habet? Anna librum habet.

2009-12-11

Capituli Primi Probatio

Robertus est vir. Eleanora est fēmina. Robertus nōn est magister et nōn est discipulus. Robertus est Anglus et Eleanora est Angla. Anglia est insula. Gulielmus nōn est Anglus. Gulielmus est Gallus. Gallia nōn est insula.

2009-08-31

Capituli Primi Lectio

Iohannes est discipulus. Iohannes est puer quoque. Stephanus est puer. Stephanus est discipulus quoque.

Anna non est puer. Anna est puella. Anna est discipula. Puella est Maria. Est discipula quoque. Maria est puella et Iohannes est puer.

Discipulus est Stephanus et discipula est Maria. Gulielmus discipulus non est. non est puer. Magister et vir est.

Anna femina non est et Maria quoque. Gulielmus est magister et Stephanus discipulus.

Quis est magister? Gulielmus est magister. Quis est puer? Stephanus est puer. Iohannes quoque est. Quis est puella? Anna est puella. Maria quoque est.
de Quiescendo

Quiescebam, nam enchidirii labor me consumebat. Lectionibus scriptis, vobis eas monstrare possum. Ratio mea scribendo erat ire ab grammatica cotidiana facilique ad grammaticam difficilem. Procul dubio "esse" est verbum quam cotidianum! Itaque ibi incepi. Spero ut opus ad scholarum domesticarum discipulos bene spectet.

Sine mora...