2009-03-31

Imagines Peoriae



Barca aut plena aut vacua, utrum nesciverim, in fluvio Illinoensi, quamquam hac in parte fluvius est lacus nomine Peoriensis.

Early spring in Peoria's Forest Park

In silva prope Peoriam ambulabam et prospectus mihi placuit.



Post iter domi ninxit. Nemo nivem volebat neque expectabat. Haec pinus prope casam crescit. Hieme (et alio die!) induta nive est pulchra.

2009-03-27

Maturitas?
Iam maturus sum vir. Nuper parvulae ludibrium, quod est laetum dictu, emi, cum ludibrium vellem. Puer mihi ludibria emere non potui, quia satis pecuniae non habui, nam pueri causa discendi student neque causa pecuniae laborant. Puer, ut dicebam, puerilia volebam. Adultus puerilia saepe nolo, quamquam satis pecuniae habeo ad illud emendum. Nihilominus adhuc nonumquam puerilia volo, et ego, cui fortuna nuper favet, adhuc possum. Parvulae ludibria emo ut ludamus felices.

Quale ludibrium? Ne solemini! Legos emi. Legos? Quomodo latine nominantur? Lego, legonis (f)? Similis multis declinationis tertiae nominibus. An Lego, legonis (n)? Nam latera sunt neurtius generis et fortasse Legona (vel sivis Legones vel Legi). An Legi, legorum (m)? Ut "legos habeo" dici postest. Heus! In Iustini amici verbis dico, "Quot latinistae, tot verba."
Familia ubique

Elegaicus carmina scribere velim, sed metrum a me est ignotum. Sic poemam sine metro scribam ut sententiae ostendi possunt. Rudum formae est carmen. Ego Peoriae, uxor Denveri, parvula Bataviae, quae est oppidum in Illinoesia, sumus familia sparsa per civitates. Et uxorem et filiolam valde desidero.

Tu abest et nos Peoriae sumus tristis
     mox et tu et nos cum parvula erimus.

2009-03-19

de Peoria

Cras Peoriae ero. Quoniam multi lectores non sunt Americani, pauca de Peoriae verba loquar.

"Ageturne Peoriae?" (Vel "Will it play in Peoria?" anglice.) Sic quaedam sententia in America dicitur, nam Peoria esse media America putatur. Haec sententia autem non est nova, set primis saeculi vicesimi annis orta est. Theatrum Vaudvilianum olim ubiqui fuit in America et Peoria erat locus magnus huius theatri. Itaque sententia in usu venit.

Societas nomine "Caterpillar" vel "Eruca" ibi conditur. Illa societas prae omne (fortasse nisi Iohanne Deere) est praeclara causa tractorum faciendorum (fu! Timeo ut lingua nostra rursus abutar.) Tractores Erucenses sunt flavi.

Fortisan tempus ad imagines faciendes habeam.