2006-12-27

de Giraldo Ford

Hodie nihil Giraldi Ford in ephemiride (illo Sicagi Tribuno) habitum est, ergo vobis narrabo de Giraldo Ford. Erat praesedens 38us Americanus, qui tempore veniendi domum mei infantis praesidens creatus est. Vere! Ricardus Nixon, qui erat praesidens 37us, meridie resignavit die 9 Augusti 1974, cum parentes mei me in domum tulerunt. Sane Giraldus Ford factus est praesidens.

Ford clarus propter duas rationes est. Erat numquam electus aut praesedens aut vicepraesedens. Et Ford Ricardo Nixon indulgentiam dedit ne in carcerem missus sit Nixon.

Heri, die 26 Decembris, mortuus est. Omnia vexilla Americana dimido manubrio volant. Sine dubio, clarus, sicut ullus praesedens, nuntium mortis suae in ephimeride habere debet. Quid editores Tribuni hodie ediderunt? De Ursorum ludo. Vae mihi! Ludus morti praesedentis praefertur ab istis editoribus! Ludus est nuntium falsum, quamquam nonnulli refert. Quam ob rem stultus ephimeridem Tribunum emo?

O! Tribunus etiam (false) dixit victorem Dewey Truman praedsidentem vincere. Vobis de me decernite!

2006-12-25

Iacobus Brown mortuus est

Olim "Iacobus Brown mortuus est" erat carminis nomen, quod semper ridebam, sed hodie res gesta factaque est. Quam tristis! Compater almae (vel sit melius dicere animi?) mortuus est! Musica in corde meo subito stitit canitque. Iam Iacobus Brown sane in animis nostris vivit. Illum ut sacerdotem cantatem in pellicula "Fratres Dolorum" bene memini.

2006-12-24

Partus! Noli iam venire!

Vix hic dies venit, etiam media nocte tam subite uxor me excitabat ut ventus suum sibi doleret et deplebat. Me rogabat ut surgam et eam ad valitudinarium feram. Fessus cum oculis vix apertis uxori illuc gubernabavi. Ob horam et frigidum aerem ad ostium illam reliquibam, dum locum in area stativa inveniebam. Nutrix nos videbat. Deinde nutrix tria aquae pocula uxori ferebat ut fieri sonograma medico liceat. Si sonograma voletur, necesse sit habere plenam vesicam. Aqua bibita, nutrix uxorem in lecto iacentem tolebat. Deinde plus quam unam horam manebam solissimus in cubiculo parvo. Me anxietate comedebam dum illa aberat. Tandem uxor (usque in lecto) nutrixque reveniebant. Post paucos minutos medicus colloqui nobis venit et dixit parvulum esse sanum et uxorem quiescere debere paucos dies. Quam fortunati nos! Cura mea diminuebat ut domum reveniebamus.

Domi valde dormuriens dormi usque ad horam quae hodie mihi est tempus surgendi, undecimam.

Nunc scribens plorare graviditatem uxoris volo, at me huius rei plorandi piget. Opus mihi est manere fortis uxori ut ego ancora eius in mari graviditatis periculoso fiam. Hodie itemque cras itinera, quae in animo habuieramus, facere detersimus ne aliquid mali nobis fiant. Sanum infantem volo atque mihi manere infantem ipsum vix licet.

2006-12-23

Felicem diem natalicum!

Christmas Tree 2006

Est arbor mihi. Non abies, sed pinus, quia abieta erant pretiosa et pini mihi valdius placent. Si magna cum cura arborem inspiciatis, videatis in arbore principissam Leiam. Est parvum simulacrum.

Hodie stultus in tabernas ivi. Macello, quod erat plenissimum, emporio popinisque symbola emi ut dona familiae meae dem. Quam stultus eram!

Mox dies natalicus nobis veniet. Spero ut vos et familia vestra bono die natalico et anno novo fungamini.

2006-12-14

Hiems

Hieme propter inopiam solis fessus fio, vel est mos meus, qui displicit mihi. Dormuriens surgere bene mane conabor, ut uxorem rogem ut ea me bene mane molestes. Nonnumquam bene egit, sed nonumquam bene dormio.

Semper hieme sentio dormiendum esse mihi optimum, sed est melius surgere bene mane ut sanus diem meum incipiam. Fortasse necesse mihi est habere lucem tam claram ut dormire non liceat mihi.

2006-12-07

Imago infantis

Ultrasound

Est infans noster, seu magis dicere imago eius. Videre caput cruraque possum. Potestisne?

Iam sexum nescimus. Uxor vult scire, tamen ego non volo scire. Mysterium mihi erit usque ad partum ut speram. Si sit puella, nomen sit Ada. Etsi puer, fortasse Henricus. Incerti de pueri nomine sumus. Uter puella uter puer veniet, spero sanum futurum esse parvulum. Decem digiti mihi placebunt.

2006-12-01

Nix!

Ninxit Crustali Lacus unum pedem hodie. Ninxit tam multam ningem ut mihi frui munere non liceret. Quamquam erat opus etiam mihi. Crepidenem aperui. Erat tam magnum opus ut tergum mihi iam doleat. Fortasse pellicula fungar et quiescam.