Visualizzazione post con etichetta de vita cotidiana. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta de vita cotidiana. Mostra tutti i post

2012-05-13

Crus dolet

Nesico quando quomodove factus sit dolor in crure, sed factus est. Heri dolor fiebat tam gravis ut uxor me in valetudinarium ferret. Nisi dolor est valde gravis, maneri potest. Ego autem dixi (fortasse) habere thrombosem venae profundae, itaque celeriter me curabant. Ita dixi quia medicus cotidiana, quae domi erat, idem dixit.

Statim in lectum ductus sum et ibi iacebam quam primum tam poteram. Quam dolorem mihi cubenti! Deinde nutrix me lectumque per valetudinarii itineribus pepulit magna cum vi, nam lectus erat magnus. Altera nutrix crus meum, praecipue femur dolens, ultrasonitu inspexit. Thrombosis, Deo gratia, deerat.


2012-03-06

Puella iogurto facta?



Hoc carmen satis ridiculum nobis placet. Canere "hey yoga girl" filiolae soleo ridere incipiens, et cui ridere non placet?

Hodie autem aliquid etiam plus ridiculum in mente accidit. Prandens iogurtum edebamus. Quidni canere "hey yogurt girl"? Nonne "yoga" et "yogurt" satis similiter enuntiantur? Mihi visa sunt, itaque cecini "hey yogurt girl." Sed alterum etiam plus ridiculum accidit. Quae est illa yogurt girl? Estne puella iogurto facta? An puella quae iogurtum est? Difficile dictu, et auxilium fiere necesse videbatur.

Itaque filiolae rogavi. "Quae est yogurt girl? Quae iogurtum est? An quae iogurtum ēst?"

Retce legistis: par esse minimale inter verba est et ēst. Permultum risi. Filiola etiam risit.

2012-01-31

Istam Raedam Longam

Hesterna nocte raedam publicam appropinquantem vidi. Timens, quam velox tam pedes agere potui, cucurri  ne raeda sine me abiret. Recte timui, pigre cucurri. Sine me tamen abivit. Itaque proximam raedam publicam sub caelo subfrigido tenebrosoque expectavi. Stationuncula raedae luces ad legendum non habet, nam vis electricia huic omino deest. Heu! Vix tectum incolumem contra ventos praebebat.

Sumne Erasmus hodiernus proper itineris dolorem?

Addendum: Hodie genua tergumque mihi dolent. Currendum non est mihi prudenti.

2011-12-04

de adventu et natali Christi

Hodie in ecclesia lectiones inter carmina legimus et schidula dicebat hoc esse morem nostrae paroeciae hoc anni tempore. De moribus autem huius temporis mente ruminari incepi, nam 4o Decembris est dies natalis mei fratris et olim inceptio temporis Natalicii fuit meae familiae. Arbor natalicia ante hunc diem numquam erecta est. Numquam—non licet per mamam.

Et iterum me in cogitatione versi. Si familia mea mores proprios de natali Christi habuit, scilicet aliae alios. Videtur mihi patere. Nonne vobis?

Mores nostri: A me patre kalendarium adventale filiis ostenditur. Dies Sancti Nicolai est festum nobis. Heu, donulum invenire debeo! Nihilominus alios mores evitare conor. Permaxime displicent multa carmina natalicia mihi. Pro pudor! "Mamam Sancto Nicolao basia dare vidi." Malum'st. "Sancte, care!" a Britney Spears cantum pessimum'st. Fortasse Sanctum Nicolaum ipsum evitare debemus, nam semper lacrimae prae eum fiunt. Ego et uxor quandam pelliculam, quae innominata manebit, spectare solemus. Mox eam spectabiums.

Qui mores sunt vobis?

2011-11-23

Agricolae Americani

Maiores mei, velut fere omnes, erant agricolae, sed ego pelliculas habeo. Et eas vobis inderdum ostendam.   In pellicula annis 40is saeculi 20i facta et avum et proavum videmus. Avus tractorem per agrum agit, proavus autem equos per viam agit. Media pellicula (1:20 plus minusve) eorum familam nobis ostendit. Qui sunt?

Paterfamilias est Carolus Johnsen, senior, qui fuit filius cuiusdam Dani. Illud est altera fabula. Eius uxor, Helena (nata Roy) est materfamilias, cuius pater nomen suum—Petrum—mihi dedit. Avus meus camisiam striatam gerens cum matre sua saltat. Avus nomine est Carolus, qui nomen filio meo dedit. Vir incamisiatus est, ni memoria fallor, Robertus, qui totam vitam illum fundum coluit. Puer ad cubitum proavi est Ronaldus diabete afflictus et ante natum meum mortuus, itaque de eo non sum tam certus quam de aliis. Puella prope Ronaldum est Elizabetha, quae ab multis putata est mente imbecillis. Mihi tamen aliter visa est haud bona ruricola, quae bonas fabulas narravit. Nescio quae sit altera femina. Ita est vita.

Iam, procul dubio, miramini cur non fuerint milites in bello mundiali Carolus, iunior, et Robertus. Nonne fuerunt viri fortes? Recte censetis, sed agricolae non erant ad conscribendum in Civitatibus Foederatis itaque Carolus et Robertus bellum et conscriptionem evitarunt. Fortuna illis agricolis favuit, quia lac erat maioris momenti quam bellum gerendum. Nunc ad pelliculam…

2011-02-11

Carolus Edvardus



Iam natus est! Filiolus quem ante filiolae ludibria videre potests vagire media nocte solet, sed ita sunt parvuli. Mater bene convalescit, nam puer matri suae partu Caesariano excisus est. Filiola amore mota fratri novo basias multas saepa dat.

2010-08-15

Filiola latine loquens

Tandem filiola latine loquitur, modo autem psittaci.

Ego: Quid vis?
Filiola: Volo.
Ego: Scilicet. Sed quid vis?
Filiola: Volo.
Ego: Lac an patella? Aquam an quisquilias? Quid vis?
Filiola: Volo milk.
Ego: Quid latine dicimus? Nonne "lac volo"?
Filiola me oculo malo spectans: Lac volo.
Ego: Te…?
Filiola tacet.
Ego: Te amabo?
Filiola: Lacvoloteamabo.
Ego: Libenter.

Antequam filiola sententiam "te amamo" dixerat, nuper didicit sententiam recte enuntiari "te amabo."

2009-08-05

Ferdinandus Taurus

Rursus pelliculam fecimus.



Nunc liber est Ferdinandus Taurus latine quam bene conversus ab Elizabetha Hadas.

2009-02-20

Cur (et quomodo) latine domi loquor?

Ego et filiola, Ada nomine, latine loquimur, quamquam Ada paucis verbis latinis utitur nisi "heus". Tam multum "heus". Sine dubio, cotidie loqui necesse est, sed alia mihi sunt consilia.

Videtur mihi repetitio cotidiana esse modus facillimus. Iam tum lexicum inspicere me oportet, nam multa, quae sunt cotidiana verba, me eludet praecipue in culina. Etiam latine legere me oportet, nam lingua latina mihi est secunda et scriptores antiqui sunt emolumentum syntacticis in rebus. Labor in me positus est, sed in nobis erit, quia parvulae crescunt et pro se legere poterunt (nimis mox, certus sum).

Ut filiolam bene pararem, libros pueriles emi. Inter hos libros sunt Ferdinandus, Olivia, Winnie Ille Pu, Regulus et ceteri.

Iam rogandum mihi habeo. Fietne filiola latinista? Nescio. Haud bene refert. Emolumentum est fieri bilingualis et lingua nostra est quam cognosco sic latine cum ea et domi et aliis in locis loquor. Saepe miror utrum esse immigrans videar an non latine loquens, sed iterum non refert. Opus nostrum a familia amicisque laudatur et adhuc manetur.

Mea quidem sententia.

2009-01-03

Olivia!

Modo pelliculam feci.



Librum titulo Oliviam linguae latinae editionem filiolae (atque vobis) lego hac in pellicula. Placetne vobis? Melius autem esset si cattula, quae nos interrupit, aufuisset. Si imagines cum verbis videre velitis, necesse sit librum invenire (petereve, emereve, aut cetera).

2008-11-06

Aegrotare

Hem. Ita. Aegroto. Quomodo aegroto? Dolore sinuum! Me tam valde vexabat hic dolor ut medicum viderim. Medicus autem mihi medicamen antibioticum, quod efficere mihi videtur, dedit. Hoc antibioticum bis in die decem per dies a me recipiatur. Etiam nota de antibiotico latine scriptum est!

Quidnam!?

Re vera.

Rx in loco verbi "recipe" stat.
BID in loco sententiae "bis in die" stat.
(Nisi fallor.)

Etiam medici linguae latinae ignoti cotidie lingua nostra utuntur.