2009-02-26

Die latino fruamur!

Quoto die? 7o die Martis, Satruni
Quota hora? 11:30 AM
Ubi? In ianua meridionali Musaei Fieldensi, Sicagi, ante locum tesseras emendi, illinc in popina nomine Furno Anguli prandebimus. Prandio eso musaeum ipsum inspiciemus.
Ratio? Loqui forte latine in amicorum grege

Si die ipso perditus tardatusve sis, compella me Petrum telephonice, quaeso. Numerus gestabilis telephoni est mihi: 815-814-4873. Esto, quaeso, liber ferre tecum pueros et discipulos volantes.

Me visum cognosces nam bartaus parvulam in sella volvante tulero.

Quamquam vos magna in parte procul a Sicgao habitatis…

2009-02-25

Ascensatrix

Legens, quod non memini, parvulam custodiebam ut patrem deceret. Melius operam dedi debui, nam parvula in animo consilium cepit ut montes supellictilis ascensi essent. In parvulae animo autem ullo modo videre nequeo, itaque nesciens huius consilii legere manebam. Denide voce parva audivi verbum dulce: "Auxilium!" Cur? Parvula bona ascendatrix descendere non poterat.

Parvulae statim adiuvi, postea eam prehens toto copore risi. Sumne pater impius?

2009-02-21

Enchidiria

In aedibus Bolchazianis, ut cognoscitis, laboro atque enchidiria ibi eduntur. (Verumne?) Ego quoque linguam nostram discipulos scholarum domesticarum doceo. Itaque multa enchidiria cognosgco.

Iam enchidiria, cui nomen anglicum est Latin for the New Millennium Bolchaziana me excitat, nam latinitatis historia narratur illis in enchidirioniis ab antiquis temporibus ad itineris Columbiani tempus. Erunt quam bona, sed favor forsan sit mihi. Satis igitur huius libri scripsi.

Alia autem sunt non tam bona, praecipue illa enchidrionia quae ad scholarum domesticarum discipulos pertinent. Odiosissima sunt pauca. Omnia illorum enchidirium ad res grammaticas tantum spectant. Index illorum titulorm quos odi sat longus est, quamquam haec non est ratio mihi.

Primum digressus pro inscientibus: scholas domesticas in Civitatibus habemus. Multi parentes scholas publicas pueros suos fallere putant, nam evolutio, multiculturisma, res nimis seculares, quorum illos pigeat, ibi docentur. Etiam nonnuli rem publicam et eius scholas filiis laedere opinantur. Alii scholas propinquas res fundamentales docere non posse dicunt. Multae rationes sunt illis. En! Caelum ruitur! Hi parentes scholas domestica contra causas datas condiderunt. Domi filios Deum colere, numerare, orationes, quae ab his bene aestimantur, fingere, legere docere possunt. Sine dubio fama scholarum domesticarum est proba in America, nam certamina praecipue illa in quibus sequentia literarum literis singulis enuntiatur (anglice, spelling bee), victa sunt ab his discipulis.

Lingua latina quoque magis aestimatur, nam ad et verba anglica et ad orationes et ad historiam et ad alias res spectat. Itaque multa enchidiria sunt scripta ad usum discipulorum domesticorum. Scriptores autem non sunt latinistae, latinitas igitur cuiusdam saepe eget. Mea quidem sententia est illa enchidria Deum prae latinitate colere. Deum colere nemini laedet, sane oportet, tamen non est ratio docendi hac in re. Necesse esset latinitatem prae Deo colere, si hi discipuli emolumentis linguae nostrae fruerentur. Etsi hi discipuli domi docti erunt, enchidirium haberi debebit utile. Opus est!

Iam consilium incohatum capio. Sum enchidirium melius datis anterioribus scripturus ad usum discipulorum meorum. Finis est quod discipulis potestatem legendi dat. Modo electo, multa in animo bene teneo. Primum, discipuli, pueri octo novemve annorum, studia incipiunt. Secunde parentes liberos suos docere volunt (et in consilio debent). Tandem bona latinitas, a qua nonnumquam labebar, totum per librum sine exceptione ostenditur. Labor erit magnus difficilisque, nihilominus necesse est.

2009-02-20

Cur (et quomodo) latine domi loquor?

Ego et filiola, Ada nomine, latine loquimur, quamquam Ada paucis verbis latinis utitur nisi "heus". Tam multum "heus". Sine dubio, cotidie loqui necesse est, sed alia mihi sunt consilia.

Videtur mihi repetitio cotidiana esse modus facillimus. Iam tum lexicum inspicere me oportet, nam multa, quae sunt cotidiana verba, me eludet praecipue in culina. Etiam latine legere me oportet, nam lingua latina mihi est secunda et scriptores antiqui sunt emolumentum syntacticis in rebus. Labor in me positus est, sed in nobis erit, quia parvulae crescunt et pro se legere poterunt (nimis mox, certus sum).

Ut filiolam bene pararem, libros pueriles emi. Inter hos libros sunt Ferdinandus, Olivia, Winnie Ille Pu, Regulus et ceteri.

Iam rogandum mihi habeo. Fietne filiola latinista? Nescio. Haud bene refert. Emolumentum est fieri bilingualis et lingua nostra est quam cognosco sic latine cum ea et domi et aliis in locis loquor. Saepe miror utrum esse immigrans videar an non latine loquens, sed iterum non refert. Opus nostrum a familia amicisque laudatur et adhuc manetur.

Mea quidem sententia.

2009-02-04

Non: Historia verbi

Hodie in laboris cursu nugam de "non" verbo inveni.

Olim lingua latina dua negandi adverba, secundum Basili Gildersleeve Grammaticam (pro dolor! anglice!), quorum neutrum erat "non".

Quod scripsit (latine convertum):

Adverba negativa

441. Duo sunt adverba originalia linguae latinae, et haud (haut, hau). De derivatum est nōn [nē-oinom (ūnum)]. usum habet cum verbis compositis aut cum Imperativo et Coniunctivo Optativo. Usus antiquus videtur ut nē…quidem. Nōn usum habet cum Indicativo et Coniunctivo Potentiali; haud singulum verbum negat et usum habere solet cum adiectivis et adverbis.


Heus! Fuit difficile. "Ne-unum" est fons adverbi negandi "non". Hoc lecto, in officina statim "ne pas" meam in mentem venit, nam "ne pas" olim francogallice erat "nec…passum", quod spero ut recte meminerim. Idem phaenomenon ambobus verbis causam dedit, quamquam eventus differuntur. "Ne-unum" unum verbum factum est et dua verba "ne…pas", sed ambae novae, quod haud mirabile est dictu e conspectu hodierno, voces veteres praeteriverunt.

Quis hanc rem scivisset? Exempla huius rei videre valde placeat mihi, sed Gildersleeve nobis exempla huius rei non monstravit contra morem suum. Etiam ego, discipulus piger, hoc volo.