2006-12-27

de Giraldo Ford

Hodie nihil Giraldi Ford in ephemiride (illo Sicagi Tribuno) habitum est, ergo vobis narrabo de Giraldo Ford. Erat praesedens 38us Americanus, qui tempore veniendi domum mei infantis praesidens creatus est. Vere! Ricardus Nixon, qui erat praesidens 37us, meridie resignavit die 9 Augusti 1974, cum parentes mei me in domum tulerunt. Sane Giraldus Ford factus est praesidens.

Ford clarus propter duas rationes est. Erat numquam electus aut praesedens aut vicepraesedens. Et Ford Ricardo Nixon indulgentiam dedit ne in carcerem missus sit Nixon.

Heri, die 26 Decembris, mortuus est. Omnia vexilla Americana dimido manubrio volant. Sine dubio, clarus, sicut ullus praesedens, nuntium mortis suae in ephimeride habere debet. Quid editores Tribuni hodie ediderunt? De Ursorum ludo. Vae mihi! Ludus morti praesedentis praefertur ab istis editoribus! Ludus est nuntium falsum, quamquam nonnulli refert. Quam ob rem stultus ephimeridem Tribunum emo?

O! Tribunus etiam (false) dixit victorem Dewey Truman praedsidentem vincere. Vobis de me decernite!

2006-12-25

Iacobus Brown mortuus est

Olim "Iacobus Brown mortuus est" erat carminis nomen, quod semper ridebam, sed hodie res gesta factaque est. Quam tristis! Compater almae (vel sit melius dicere animi?) mortuus est! Musica in corde meo subito stitit canitque. Iam Iacobus Brown sane in animis nostris vivit. Illum ut sacerdotem cantatem in pellicula "Fratres Dolorum" bene memini.

2006-12-24

Partus! Noli iam venire!

Vix hic dies venit, etiam media nocte tam subite uxor me excitabat ut ventus suum sibi doleret et deplebat. Me rogabat ut surgam et eam ad valitudinarium feram. Fessus cum oculis vix apertis uxori illuc gubernabavi. Ob horam et frigidum aerem ad ostium illam reliquibam, dum locum in area stativa inveniebam. Nutrix nos videbat. Deinde nutrix tria aquae pocula uxori ferebat ut fieri sonograma medico liceat. Si sonograma voletur, necesse sit habere plenam vesicam. Aqua bibita, nutrix uxorem in lecto iacentem tolebat. Deinde plus quam unam horam manebam solissimus in cubiculo parvo. Me anxietate comedebam dum illa aberat. Tandem uxor (usque in lecto) nutrixque reveniebant. Post paucos minutos medicus colloqui nobis venit et dixit parvulum esse sanum et uxorem quiescere debere paucos dies. Quam fortunati nos! Cura mea diminuebat ut domum reveniebamus.

Domi valde dormuriens dormi usque ad horam quae hodie mihi est tempus surgendi, undecimam.

Nunc scribens plorare graviditatem uxoris volo, at me huius rei plorandi piget. Opus mihi est manere fortis uxori ut ego ancora eius in mari graviditatis periculoso fiam. Hodie itemque cras itinera, quae in animo habuieramus, facere detersimus ne aliquid mali nobis fiant. Sanum infantem volo atque mihi manere infantem ipsum vix licet.

2006-12-23

Felicem diem natalicum!

Christmas Tree 2006

Est arbor mihi. Non abies, sed pinus, quia abieta erant pretiosa et pini mihi valdius placent. Si magna cum cura arborem inspiciatis, videatis in arbore principissam Leiam. Est parvum simulacrum.

Hodie stultus in tabernas ivi. Macello, quod erat plenissimum, emporio popinisque symbola emi ut dona familiae meae dem. Quam stultus eram!

Mox dies natalicus nobis veniet. Spero ut vos et familia vestra bono die natalico et anno novo fungamini.

2006-12-14

Hiems

Hieme propter inopiam solis fessus fio, vel est mos meus, qui displicit mihi. Dormuriens surgere bene mane conabor, ut uxorem rogem ut ea me bene mane molestes. Nonnumquam bene egit, sed nonumquam bene dormio.

Semper hieme sentio dormiendum esse mihi optimum, sed est melius surgere bene mane ut sanus diem meum incipiam. Fortasse necesse mihi est habere lucem tam claram ut dormire non liceat mihi.

2006-12-07

Imago infantis

Ultrasound

Est infans noster, seu magis dicere imago eius. Videre caput cruraque possum. Potestisne?

Iam sexum nescimus. Uxor vult scire, tamen ego non volo scire. Mysterium mihi erit usque ad partum ut speram. Si sit puella, nomen sit Ada. Etsi puer, fortasse Henricus. Incerti de pueri nomine sumus. Uter puella uter puer veniet, spero sanum futurum esse parvulum. Decem digiti mihi placebunt.

2006-12-01

Nix!

Ninxit Crustali Lacus unum pedem hodie. Ninxit tam multam ningem ut mihi frui munere non liceret. Quamquam erat opus etiam mihi. Crepidenem aperui. Erat tam magnum opus ut tergum mihi iam doleat. Fortasse pellicula fungar et quiescam.

2006-11-28

O, Canada!

Rursum domi sum. Ad Canadam iter (via) feci. Per Ontarionis partem et per Manitobae partem ii. Imagines feci quoque, sed camera nondum fungor. Cur? Nescio. Timeo ut fracta sit. Etiam mihi displicit quia imagines non habeo. Putans de explicatione res in interrete lego ut auxilium mihi det.

2006-11-15

Ignis ardet!

Alio die, digitos meos arsi. Et mihi dolent! Valde! Pustulas in sex digitorum apicibus etiam habeo. Nec sunt nec erunt imagines. Fericulum, quod uxor e furno abstulerat, tam caldissimum sustuli ut istud subito demiserim. Glacies in manibus octo horas tenta est ne aliquid doloris senserim. Fortasse futuro in culina cavebo meos digitos!

2006-11-13

Iacobus Joyce

Iacobus Joyce, qui hibernice Seamus Seoighe nominatur, erat scriptor Hibernicus qui anglice scripsit. Natus 2 Februarii 1882 mortuusque 13 Ianuarii 1941 est. Quamquam opera pauca illi sunt, auctoritate operum suorum litteris saeculi vicesimi affecit Joyce. Clarissimus est propter opus suum Ulysses (1922). Alia opera sunt Dubliners (seu Eblani) (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (seu Imago artificis iuvenis (1916) et Finnegan's Wake (seu Vigilia Finnegensis (hae!))(1939). Uxor eius, quam ille invenit 16 Iunii 1904, qui est idem operis Ulysses dies actus et notus ut Bloomsday (dies floris), erat Nora Barnacle.

Videte etiam opus meum apud vicipaedia: Iacobus Joyce

2006-11-09

Lectio e probatione mea

Illinoesia est cīvitās. Illinoesia nōn est prōvincia. Alasca est cīvitās. Illinoesia et Alasca sunt cīvitātēs. California quoque est cīvitās. Illinoesia, Alasca et California sunt cīvitātēs. Alasca est in Americā. California est in Americā. Alasca, California et Illinoesia sunt in Americā. Sunt quinquaginta (50) cīvitātēs in Americā. Multae cīvitātēs sunt in Americā. California est cīvitās magna. Alasca est cīvitās magna. California Alascaque sunt cīvitātēs magnae. Rhodensis Īnsula est cīvitās parva. Nova Caesarea est cīvitās parva. Rhodensis Īnsula et Nova Caesarea sunt cīvitātēs parvae.

Sacramentum est oppidum in Californiā. Iunellum est oppidum in Alascā. Barrintonia est oppidum in Illinoesiā. Sacramentum est oppidum magnum. Iunellum est oppidum parvum. Barrintonia est oppidum parvum. Iunellum Barrintoniaque sunt oppida parva. In Alascā sunt pauca oppida. In Illinoesiā nōn sunt pauca oppida, sed multa. In Alascā sunt multī fluviī, sed pauca oppida.

2006-10-29

O, talia loca ibis!

Puto me imaginem habere. Loca aurantiaca sunt loca ubi volo iturum esse, azurea sunt loca ubi ii.

2006-10-27

Solaris



imago e Vicipaedia

10 e 10 stellis

Similis pelliculae MMI, Solaris, quae russice Солярис, est longa, lentis et de spatio. Sed omnes modi alii disimiles sunt. Ubi MMI ad res technologias pertinet ad res humanas Solaris. Rogat quomodo nos fiamus homines et quis homo sit. Opusne est natus esse ut homo fiat? Aut aliquid plus?

Quamquam nomen pelliculae "solaris" etiam vocabulum, quod aut allevare aut consolari significat latinum, regem pelliculae nomen propter vocubulum latinum elegisse non opinor. Titulus autem sine dubio est probus. Christophorus Kelvin, in pelicula, ad stationem, quae nomen "Solaris" habet, et planetam, "Solaris" quoque, mittitur. Cum in stationem venit, aliis hominibus solari debet. Contatur, quamquam auxilio eius frui nolunt. Deinde, inventi Christophorus Kelvin uxorem (in spatio!) suam mortuam! Hic pellicula vera incipit. Quid est res vera? Quid est realitas? Quod tibi sensus narrat, quamquam posse non licet. Est res vera? Non potest, at prae Kelvin oculis hae res sunt!

Tamen est discrimen inter Veritatem (cum V magnus) veritatemque. Sub communisticis, quibus valde dissentior, pelicula facta est. Sed granum Veritatis, ad quam ars tendit, habet taeniola. Haec taeniola pulchra animum moveat. Me movit.

2006-10-25

Vix huic credo

Pater ero. Nondum paratus sum!

Iunio praeparo. Tam multas res de infantibus, partu graviditateque legebam ut plus discam. Mox pingam sine uxoris auxilio infantis cubiculum. Pingere mulieribus gravidis non licet ne infanti noceat. Scitisne? Antea nesciebam, sed iam scio bene.

Sunt multa mihi discere. Nolite me rogare de diaspris (nisi verbum inrectum habeo).

2006-10-22

Ego? Pater?

Recte auditis. Pater ero. Fortasse sigara omnibus sint, sed non iam.

Debeone me dicere "Heus!" an "Euge!"? Melius dicere "Euge!"

Nolite pro me timere. Aliquid temporis mihi est. Infans non veniet antequam Iunio 2007. Spero.

2006-10-15

Iter via?

Facturum esse iter volo. Campifonte commeato, iam locum acceptiorem iturum esse volo. Die gratiae iter incipiam ut satis tempus mihi sit. Quamquam gubernare et iter factere viis mihi placet, uxori meae displicit. Valde displicit. Ergo ego ipse solus iter faciam.

Sed quae locae visurum esse debeo? Fortasse Manitoba. Fortasse Ontario. Sane ad Canadam ibo ut nartem (et utinam ludum alsulegiae videam). Sed ubi? Circum Lacum Superiorem? In planitiem mangam? Procul dubio, a Milvauchia proficiscar, quod ibi die gratiae cenavero.

Quid, lectores benigni, remini?

2006-10-05

Campifons

Cras Campifontem ibo ut ad conventiculum, quod non est illud Conventiculum, sed conventiculum Illinoensis Classicae Foederationis, adsim. At volo scire qua de causa sit in Campifonte? Necesse est mihi facturum esse magnum iter! Mihi displicet! Quatuor horarum gubernabo. Eheu!

Sunt nec montes nec colles. Soli campi et plures campi et plures campi. Illinoesia non sine ratione "civitas pratorum" vocatur.

2006-10-01

Pinxisse

Tandem, parietes pinxi. Nunc opus mihi est res ponere in locis propriis. Tot cistas habeo!

2006-09-17

Emendationes in domu mea
The living room, before and after
Tabulatum antea et potstea
Procul dubio, nunc tabulatum melius est. Nonne tapetum erat turpissimum? Tabulatum multo cum auxilio vinci. Nunc parietes pingendi sunt. A me.

The bedroom, before and after
Color dexter est novus. Parites a me picti mihi placent. Vobisne?

2006-09-14

Migro

Me paenitet. Non saepe rescribebam ut migrarem. Fortasse in mensis finibus rursum rescribam. Tempus nescio, at mox!

2006-09-06

Tabulatum victurum?

Heu! Destringere tabulatum conabar. Et destrictore odoro usus sum. Si nescis, destrictor olere et ubique fluere solet. Sed in tabulatum ponere destritorem debet ut destrictore destringatur tabulatum. Destrictore posito plus quam duas horas maneat ut destrictor siccus fiat. Cum ego destrictorem in tabulatum ponuissem, glutinosus, non siccus factus est. Deindi strigile in tabulatum laboravi. Et laboravi. Et plus laboravi.

Etiam destrictor manebat. Heu! Iam necesse mihi cum aliquo de re destringenda scienti est telephonice compellaturus esse.

Tabulatum paene me victurum est.

Nunc tempus pingendi mihi est! Per fas aut nefas parietes (pulchre) pingam!

2006-09-03

Nova casa, novum tabulatum

Etiam ego novum casum esse opus magnum scio. Sed quale? Nemo numquam scit.

Mihi opus est tabulatum destringi. Cur? Aliquis tapeto tabulatum ligni celaverat, deinde tapetum a tabulato retuli. Quid vidi? Lignum! Euge! Felix dies! Tabulata e ligno facta 5å£d3 mihi placent.

Perfacile referre tapetum erat ut sine clavis ad tabulatum ligebat. In cellum tapetum ieci! Ut tabulatum celli, quod concretum est, celem.

Lignum annos celabatur, et id inveni. At multa vitia erant. Tabulatum rasum et aspersum erat. Nihil inexpectans. Nunc ego vitia corrigam. Utens spurcum materiis magno cum odore chemicalibus tabulatum destringo.

Et cras, necesse est facturum esse iterum. Vae mihi! Dies laborandus, sine dubio, est.

2006-08-31

Gulielmus Herschel
Gulielmus Herschel, etiam William Herschel anglice, Germanus natu, Britanicus astronomus compositorque fuit. Clarus ut invenitor Urani est. Etiam lux infrarubra ab eo invenita est.

Vita
Natus Hannoveriae in Germania anno 1738, ad Britaniam transtulit, ut fuerit musicus in legione Hannoveriensi, quae ad Britaniam imperata erat. Quamquam musicam multam scripsit, hodierne magna in parte oblita est. Propter musicam ad mathematicam animadvertit, deinde a mathematica ad astronomiam. Astronomus regis Georgi III 1782 factus est. 1788 Mariam Pitt viduam in matrimonium duxit. Filius eorum solus, Iohannes, etiam astronomus erat. Anno 1822 Gulielmus Herschel in Britania mortuus est.

de Urani invento
Cum in Britannia Aquis Calidis vixit, ubi 1781 Uranum invenit. Planeta invento facto ab illo Georgius Sidus nominata est, sed Gallis hoc nomen displicebat ut nomen "Herschel" proponerent. Tandem Uranus nomini huic planetae ab astronomis pluribus accipiebatur.

Scripta a me in vicipaedia.

2006-08-26

Ignatius Liber

4 e 10 stellis

Licetne alicui esse simul et luctator et monachus? Ioannes Black in pellicula sua licere dicit. In persona Ignatii seu Nachi, Black erat et monachus et luctator. Luctator Mexicanus! Nesciens de luctatione Mexicana pelliculam vidi, quamquam luctationem veram non expectavi.

Re vera, luctatores Mexicani saepe personas gerunt et Ignatius in pellicula quoque. Luctatio Mexicana nota mihi ante pelliculam hanc erat, ut sodales praeteritus de luctatione Mexicana locutus sit.

Parts maior pelliculae mihi placebat, ut finem iucundam sperarem. Sed quid vidi non mihi placuit! Prima in parte pelliculae monacha pulchra introducebat, et sane Nacho amandum eam est. Propter vota eorum amor non sit, et utinam sit propter cultum meum.

2006-08-21

Euge!

Casa nostra melior appretiata est quam expectata. Euge! Crustalus Lacus domus mea erit! Gaudeo! At movendum mihi est. Heu! Nolo movere propter numerum cistarum.

2006-08-19

En, tu! Nonne es C-fed?

Coemgenus Federline (Anglice: Kevin Federline), qui nonnumquam K-fed (fortasse esse C-fed debet?) nominatur, saltator Americanus et cantor affectans est. Fraxini in California 21 Martii 1978 natus est. Fortasse clarissimus est quod maritus Britanniae Spears est.

Vide plus apud Vicipaedia hic.

Rationem nescio, sed odisse Coemgenum Federline amo.

2006-08-17

Finis lineae

End of the purple line

Auctoritas Transferenda Sicagoensis (ATS) lineam, quae nominata purpurea est, pro hominibus Vilmettae agit. Haec statio nomine Philyra mihi placet. Quod finis lineae est, haicu scripsi:

Cum progredi est
regredi, bene scis te
fines invenire.

2006-08-15

Constantinus



imago e Vicipaedia

5 e 10 stellis

Placetne eschatologia vobis? Eschatologia comoedica? Si placet, haec taeniola vobis est.

Historia, quae e libro Hellblazer tracta est, melius esse gryllus quam pellicula mihi videtur. Sed pellicula bene agit. Anguli camerae interdum gryllis solent.

Ioannes Constantinus, acta a Keanu Reeves, venator daemoniorum est. Persona gravior esse debeat, sed mens semper ad pelliculam de Gulielmo Theodoroque vertit. Keanum, cum daemonia venatur, dicere "Tu! Sexaginta novem!" paene expectabam.

Quamquam Tilda Swinton, histrio bona, mihi videri gravior potest. Persona eius mihi placet. Dicam nihil plus de illa ne historiam vobis populem.

2006-08-13

Domus an casa?



Puto nos casam empturum esse ut condicionem venditoribus fecerimus. Cras, fortasse perindie melius sciam uter casa mihi erit an non. Venditor condicionem, cum pretio altiori, nobis reddant. Spero non.

Casa, sine dubio, parva est. Tamen ad traminis locum, oppidi centrum et (euge!) bibliothecam stat. Etiam hortum cum multis floribus et vinea, quae est plena uvarum, habet. Gaudeo.

Sed, ut semper scire volo, quo tempore casa ad domum pertinet?

2006-08-12

Dormire, forte somniare

Qua de causa dormire mihi non licet? Subito, media nocte, surrexi, et iam dormire non possum. Nolite mihi ridere ne dormire vobis non liceat! Hac hora dormire solebam, sed non hodie. Spero me dormurire mox!

2006-08-07

De Conventiculo Lexintoniae
Esusne ego?
Olim nonnulli conventiculani fabulas de morte et aliis res horrificis narrabant. Canales cum sangue plenit ut dicant. Etiam aliae fabulae erant. Sellas homines infortunatos vorantes plures victimas petunt. Semper maledictae sanguinem hominum petunt ne di sellas scleras necant. Sed ego fabulas vacuas narro. Re vera, ego caput meum in sellam imponui.



False alarm
Et siphonarii sine causa vera ad xenodocium ierunt. Heu.

2006-07-29

Nupta Praeiudicataque



imago e Vicipaedia

6 e 10 stellis

Pellicula erat iucunda, sed non ars vera. Historia e mythistoria Superbia Praeiudicataque (Anglice: Pride and Prejudice) anglica trahebatur, ut in India renarretur. Pellicula historiam mythistoriae adhaeret, quamquam librum numquam legi.

Rex huic taeniolae est eadem taeniolae Flectere sicut Beckham, cuius nomen est Gurinder Chadha. Modum regendi taeniolae bene scit. Spero Chadham plurem taeniolarum facturum esse, sed taeniolas in Anglia sitas malo. Puto me Angliam melius scire (quod Americanus sum et nihil plus), sed taeniolae sitae in India mihi stais placet.

Puto pelliculam lente movere, at cantus saltusque pelliculam fecit. Fortasse, pellicula lente movet, quod Superbia Praeiudicataque quoque lente movet. Mythistoriae e saeculo 19o, mea sententia, lentissime movent. Difficile dicere. Fungi cantu saltuque non soleo, sed mos Indicus mihi placet. Colores! Musica! Motus! Mea sententia, partes pelliculae cum cantu saltuque erat optimae.

2006-07-24

Redire ad negotium

Ita. Hodie ad negotium redii ut pecunia fungar. Quamquam conventiculum valde mihi placet, semper manere mihi non liceat.

Hodie discipulam parvam docebam quoque. Mater eius mihi dixit, "Plus te loqui latine volo." Heu! Vix credidi quod audiebam! Patet mihi matrem de latina non iocari.

Sic, mater discipulae meae plus latinam vivam audiet. (Hodie ludum, qui "Memini" vocatur et a me factus erat, lusimus. Latine ego locutus sum, et discipula me intellexit.) Ludum in interrete mox ponam.

2006-07-23

Apud Conventiculum

Heu! Hodie ultimus dies conventiculi est. In sessionibus nostris, multas res de linga latina dedisci. Multa verba etiam. Mirable dictu autem vivere mihi licet. Colloquabamur de Erasmo et imaginibus et rebus cotidianis. Tam utile erat.

Redire ad conventiculum proximo anno spero. Optimum instrumentum discendi docendique. Lectores boni, vobis conveniturum esse ad conventiculum hortor. Et, discipuli mi, cavete! Vos plus latinam vivam quam antea habebitis!

O, paene obliviscor, imagines habebo. Mox.

2006-07-11

Nubes in Sicago
Cloud Gate
Porta Nubis, sive Fabis, effigies moderna in Sicago.

El cielo en Chicago
Nubes in caelo Sicagi
Conventiculum
Tempus Conventiculo hic est. Euge! Ad Kentuckiam ibo et multa naptha carissima utar! Meum phortegum mihi placet, sed sus napthae est. Nonnulline ad conventiculum ibatis vos? An vos manendi domi adestis?

2006-07-09

Annus Iulianus

Annus Iulianus, qua uti astronomia et ceterae scientes solent, est pars temporis definita ut essens adeo 365.25 dies. Multi contextus scientifici hac definitione partis temporis nominata "annus", cuius symbola est "a", utuntur. Calculi astronomici saeculo Iuliano cum 36525 diebus et millennio Iuliano cum 365250 diebus utuntur. Quamquam Annus Iulianus spationem temporis, ut annos vel millennia, monstrat, vere numerus dierum, haud verorum annorum, Anno Iuliano, cum tempus longum vel difficile est, monstratur. Uti Anno Iuliano computare Spatium lucis annuae licet.

Videte hic.

2006-07-05

Nata die 4 Iulii
Quis nata est? Soror mea. Et patria mea quoque. Triginta annos nata est soror mea. Ducentos triginta annos mea patria. Laetus dies natalis sorori meae! Maximas gratias tibi ago propter ignes artificiosos!

2006-07-01

Dies siluriformum publica

Scitisne Civitates Foederatas Americae habere diem silurifomum publicam? Nonne scitis?

Ego quoque credere non possum. Die 25 Iunii Civitatibus Foederatis Americae est dies siluriformum publicam. Anno 1987 praesidens Ronaldus Reagan diem declaravit. Aliquid novum cotidie.

2006-06-20

Tali ludis Pictorum

Tali

Venerem habeo iactam (si me credetis). Hos talos ludis Pictorum (anglice: Highland Games) emi. Hic nexus eorum est: Ludi historici

Hoc loco tibias sonantes, gravia saxa iacta, et homines arborem etiam iacientes vidi. Haud credo! Arbor (anglice: caber) iacta est!

Sed optimam rem omnium puto talos hoc in loco fuisse, usque hos emi. Iam talos, sive aleas, quovis tempori ludere possum. Hae hae! Alea iacta est! Vultisne mecum ludere? An timeatis canem?

2006-06-19

Tu, Paule, responsum habes

Requiresne me ales, cum natus sexaginta quatuor annos sim?

Minime vero hercle! Me paenet propter eius dolorem, tamen ei propter eius camen rideo. Quid plus dicere possum?

2006-06-17

Nomen Sicagi

Ea verba de Sicago in Vicipaedia scripsi.

Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium, quod hoc in loco fere surgit, a Potavatomis "Checagou" nominabatur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbis conditam, scribendo dabatur ut "Chetagu" or "Shikago."


Urbs quoque Ventosa a relatore, qui de Novo Eboraco erat, nominata erat, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem. Etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multiudinem in Civitatiubs Foederalis Americae habuit. Hodie multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.

2006-06-11

Filius Alicuius



imago e Vicipaedia

8 e 10 stellis

Filius Alicuius taeniola, Hidalgo anglice, de equo et viro eius est. Mihi placet multe, sed taeniola vitium minimum habet. Taeniola narrare fabulam de Frank Hopkins verum dicit, quamquam fons hoc loco, unus e multis, dicit taeniolam false narrare. Ego curam non do. Taeniola enim per se delicias dat, ut putem. Taeniola de delicia est et Filus Alicuius deliciam habet puram.

Filus Alicuius, a quinque equis actus, est mustang, qui est equus ferox Americanus. Frank Hopkins, a Viggo Mortensen actus, est eques Filium Alicuius equitans, qui cursum equi per spatium longissimum facit. Sanguinem, qui equitem in animo gravissime cruciat, mixtum etiam ex gentibus aboriginibus Americanisque habet.Tam clari eques equusque sunt ut dux Beduinorum, a Omar Sharif actus, eos ad cursum suum advocat. Ei ad Arabiam eunt et cursum Oceanum Ignis nominatum fecerunt. Medio in cursu Frank Hopkins habet somnium, quod de animo pondum gravem aufert. Tunc Frank Hopkins et Fiius Alicuius in cursu ceteros equites et daemones suos vincunt.

2006-06-04

Illa systema

Ecce! Netflicem systemamque novam habeo. Gaudeo ut paucam pecuniam systemae, quae sex nuntiatores (anglice-speakers) habet, dederim. Systema 5.1 digitalem apsorptem (anglice-surround) vocatur. Cum taeniola, Poena Sithii, systemam novam explorabam. Mirabile sonitu! Mirabile visu! Nova mihi placet systema.

Nihil enim vulgi loquentis numquam rursum audiam. Non iam iratus sum, sed laetus.

O! Tandem Urbs Sceleris tam mala est ut post minutos paucos etiam desistere taeniolam vellem. Solus scelus huic taeniola me spectantem erat.
X-Homines III

7 e 10 stellis

Mihi hanc taeniolam satis placet. Effectus mirabile visu sunt.

Iratus sum, quod ego cum vulgo loquente vidi taeniolam. Modum tibi placentem nescio, sed silentium per taeniolam desidero. Heu! Vulgus ad me proximus silere non poterat. Numquam ad taeniolas redibo. Uno loco taeniolae istae mulieres post me dixerunt: "Ignis gelusque! Ignis gelusque!" Silete! Oculos taeniolam spectantes quoque habeo.

Cur? Pecuniam bonam videndam taeniolam do. Licetne mihi sedere silentio duas horas? Minime. Quo in loco adsumus? Domone vestro? Minime! Loco adsumus publico! Monstrate vestris theatro decorem vicinis. Silente per omnem taeniolam. Satis oratio.

Quid responsum meum est? Netflix est. Laus Deo. Habere silentium possum domi. Omnem enim rem in taeniola desidero.

2006-05-26

Nota Vincii Celata

6 e 10 stellis


imago e Vicipaedia

Haec taeniola contentionem incitans ecclesiis nonnullis christianisque non placet. In taeniola Opus Dei videtur mali, sed non in veritate. Tenere in animo necesse est taeniola sola. Nux enim veritatis in fabulam maximam a scriptore aedificabatur.

Videre fabulam maximam volo, sed vitium taeniola minimum habet: Semper personas praecedo. Robertus Langdon, actus a Thoma Hanks, duas horas laboravit ut notam Vincii celata inveniat. Ego triginta minutas ut idem inveniam. Praedicere fabulam perfacile possum, quamquam praedicere est pars voluptatis.

Sed plus ultra: In taeniola, nonnullae personae latine loquuntur! Vere! Vix credidi. Auresne mihi mentiebatnur? Minime. Quis videre latinam loquentem in taeniola nolit?

2006-05-25

Athena Nasburgi

Athena in Nashville

Heu! Athena enim in Nasburgo incolit, non in Athenis. Cur? Non scio.

2006-05-24

Effigies

Ego piscisque

In itinere effigies multas vidi. Haud numerum credo!

Vidi effigiem ingentem Athenae in Nasburgo, Volcani in Birminhamia et tandem piscis similis catto in Iacsonia. Haud credo! Vidi et usque credere non possum. Pisces similes catto picti sunt multi.

Effigies Athenae ingens est. Haud pulchra quoque ut picta indecor sit. Videte effigiem si in Nasburgo adsitis. Fortasse imaginem Athenae monstrabo.

2006-05-14

Dies Matris

Loqumini hodie matri!

De matris-uxoris domu tandem revenit. Nunc, telephonice compellabo matri meae. Debetis quoque. Mater vos amat.

2006-05-11

Iter ad Mississippiam Alabamamque

Hebdomade proxima iter ad Mississippiam Alabamamque faciem. Bis autem per Tennesiam ibo, propterea quod Tennesia inter domum et destinatum meum stat. Fortuna mihi favet! Ego Tennesiam, quae cibum bonum, musicam tristem et rus formosum habet, amo. Et in aliam civitatem Americanam adfuero: Alabama.

Tabulam civitatum visitatarum habeo. Multis in locis adfui!



Facite tabulam civitatum visitatarum
aut Videte Google Hacks.

Nationum quoque!



Facite tabulam nationum visitatarum
aut vertaling Duits Nederlands

2006-05-06

Interfector

8 e 10 stellis


imago e Vicipaedia

Haec taeniola, quae anglice The Matador nominatur, mihi placet. Actionem, argumentum et personas intricatas (dissimilis Kong Regi) habet.

Iulianus Noble, interfector actus a Petro (sic, Pierce anglice) Brosnan, ad Mexicum iit. Danihel Wright, venditor actus a Gregorio Kinnear, quoque ad Mexicum iit. Forte se invenerunt. Prime Danihel putat Iulianum esse mentulam, sed postea Danihel pugnam tauri spectans cum Iuliano negotium eius celante fit Iulianum intellegere. Iulianus Daniheli negotium suum, quod est inimicos necare per pertronis suis, monstravit.

De taeniola mihi placet modus animalibus mystacibusque usus. In principio, Danihel mystacem non habet, Iulianus habet. Postea Danihel propter amicitiam suam mystacem habuit. (Petrus Brosnan enim Gregorius Kinnearque cum mystace ridiculi videntur.) Altera res de taeniola est usus animalium. Apud tauros de Iuliano Danihel et tandem apud equos de Danihele Iulianus didicit. Plus quam hoc, nolo loqui. Satius hanc taeniolam videre debes.

2006-04-28

Syracusae

Syracuse, New York

Adfui.

Viae, quae habent machinas multas, sunt non pulchrae, quamquam mihi placet. Musaea multa ac universitas adsunt. Lacus etiam montesque habet. Quid plus velle viro licet?

2006-04-20

de historia Massachussetae

Massachusseta in duabus partibus condita est. Pars prima, quae Colonia Plimmutae nominatur, in 1620 condita est atque secunda, quae Colonia Sinus Massachussetensis nominatur, in 1630 condita est. Ambae partes a Anglii dissensi, qui saepe Perigrini (Pilgrims anglice) in Civitatibus Foederatibus nominantur, condita est. Nomen Massachussetae ipsum de hominibus indigenis, qui sunt ipsi "Mass-achu-setts" nominati, datum est. Latine "Mass-achu-setts" significat "in loco collis magni."

In 1775 Bellum independentiae americanae in Massachusseta incepit. Prima nocte belli, Paulus Revere equum suum equitavit ut socii Britannos adgressos sciverint.

Multa proelia clara hic facta sunt.

Res e vicipaedia

2006-04-19

Iter ad Novum Eboracum

Ego ad Syracusas iter faciam. Spero tempus bonum habiturus esse, sed videbo.

Fortasse machinam parvam conducam, quod phortegum magnum meum (anglice truck) nimium napthae utitur. Gasolina paene est carior quam aurum!

Fortasse etiam, fortuna vobiscum sit atque photomachinam meam feram. Videbimus.

2006-04-08

Kong Rex

2 e 10 stellis


imago e Vicipaedia

Taeniola mihi non placet. Nec personae neque historia. Omnes personae in taeniola mihi irritant, propterea quod personae nautarum sunt pravi, atque directoris noxius, atque actorum inanes. Historia ab omnibus cognita est notissima, ut haec ter facta sit. Semel in 1933, bis in 1976 atque ter ultimo anno a Petro Jackson facta est. Jackson tres taeniolas de Domino Annulorum optimas rexerat us speravissem taeniolam esse meliorum. Sed Jackson conatus complere plurem historiam in taeniolam quam posse est. Illo dicto, effectus speciales sunt mirrimi! Ob rem duas stellas ei do.

Kong, ut si vos non intellegatis, ingens gorilla est, qui ad Novum Eboracum adit, sive trahitur. Quamquam omnes illam historiam cognoscunt. In hac taeniola, Kong computatris factus est! Actore cantato, motus eius ad computatra dati sunt ut Kong in taeniolam positus sit.

2006-04-02

Ite etiam Socii

Tempus basipilae adest!

Ut iudex ludi inquit, "Pilam ludite!"

2006-03-29

Anglice loquor

Non! Etiam aegroto. Mihi non placet. Domi enim debeo manere.

Hae, hae! Vobis ludum facio. Scitis me anglice loqui! Sed latine loquor!

Sed, spectate hic:



Your Linguistic Profile:



50% General American English

30% Yankee

15% Upper Midwestern

5% Midwestern

0% Dixie




Heu! Yankee atque Upper Midwestern??? Ego autem in ambobus locis vivebam.

2006-03-27

Aeger

Aegroto. Et non placet mihi.

Vae! Quiescere debeo ut sanus fiam. Ad negotium debeo non ire ne aeger maneam.

2006-03-26

1337

Quid est 1337? Modus dicere in umbris est. Litteras numerosque utitur.

Prima linea de bello Gallico, sic est:

G4££14 e$7 Ømn1$ d151$4 1n p4®7e$ 7re$, qv4rvm vn4m !n©Ø£vn7 8e194e, 4114m 4qv!74n!, 7er7!4m qv! !p$Ørvm 1!n9v4 ©e1743, nØ$74 64££! 4pp3114n7vr.

Aut in animo habetis:

4rm4 5!rvmqv3 ©4nØ 7rØ!43 qv! pr!mv$ 48 Ør!$

Sic, 1337 est nova res cani veteri!

(Vere, 5 = V)

2006-03-25

V Vindictae

7 e 10 stellis


imago e Vicipaedia

Taeniola est bonus, sed non optima. Multi effectus sunt optimi, quamquam historia est peior quam effectus. Ea enim multas lacunas, quae potest agitari machina, habet.

Nota bene: Historiam, Lectores monituri, in re conrumpam!

V personam Gaii Fawkes gerens, qui vitam occultam habet, rem publicam fascistam vult delere. V homo in taeniola non quinque est. Eva est amica V.

In principio, V Vetum Bailey delet, dum Eva spectat. V populos hortor se iugare ut rem publicam demittant. Postea historia taeniolae a tumultu ad tumultum una hora movet, sed secunda hora taeniolae lente movet. In ultimo, proelum magnum inter V malosque est. V malos necat atque mali V necant. V a Eva in trenum ponitur ut curiam deleat. Ita turba conlata V curiam Londinio delet, sicut Gaius Fawkes.

Quamquam effectus mihi placent, haud historia placet. Ite et spectate!

2006-03-21

Plautus rursus

Nunc Aululariam Plauti lego ut Menaechmi mihi placeant. Rideo cum Plautum legam.

2006-03-20

Birota Liberque

Hodie tandem meam birotam agito. Frigidus erat, sed modo fortissimo volo agitare. Mihi gaudet.

Heri ego matronaque cum sorore maritoque eius cenavimus. Ad popinam italianam imus atque italiane volue mandare. Sed nemo illic italiane cognosit. Nemo in popina italiana!!! Mandavi "torta di ciocolate", sed pincerna dixit "chocolate cake." Heu!

Post cenam ego librum a me (parte!) scriptum parentibus dedi. Mei parentes apud sororem fuerant.

2006-03-14

Ver

Erat nox tepida umidaque ut imagines fecerim. Nunc unam vobis communico. Nam meus petasus est, sed colores mutavi. Ver certe adit.

My winter hat
Meus petasus
De bello, et America, et Iraquia

Proxima nocte de bellis putabam. Proprie de bello Americianae independentiae atque de bello Iraquiense putabam. Omnes discipuli Americani in ludo discunt Americanos vicisse, quod bonas res, quae Britanni habere non potuerunt, Americani habuerunt (aut aptius habuimus).

Apud nos pugnabamus. Copiae nostrae aderant. Patriam in libertate conditam solam facere conatbantur. Cum Britanni agmines facerent, concelabamus. Cum Britanni nos non expectarent, Americani bellum gerebamus. Nos enim apud nos aderamus. Ei non. Terras silvas aquasque sciebamus quoque. Omnes res, quas vobis narro, Americani habebamus magnopere quam Britanni. Omnes res!

Sed nos nunc omnium rerum in Iraquia obliviscimur. Cur? Verae res sunt semper. Haud aliae hic verae aliae illic falsae sunt! Bellum est idem ubique. Semper bellum mortem cineremque facit. Putare dissimile est tanta fatuitas. Bellum desistere debemus ut habeat pacem Iraquia antea habet nihil sed cinerem.

Iraqui eadem res, quas Americani habuimus quando Britannos pugnabamus libertati, habent. Nos non vincere in Iraquia possumus, nisi Britanni vincere potuerunt.

2006-03-12

De condito Sicagi

In Vikipaedia hanc de condito Sicagi scripsi:

Oppidum Sicagi, quo 300 homines incolunt, Augusto 12, 1833 conditum est. Limites prima ad vias State, Madison, Desplaines, Kinzieque superficiem 1 km² habuit. Spatio 7 annorum Sicagum 4000 incolas habens a civitate Illinoesiae urbs condita est Martio 4, 1837. Canalis Illinois and Michigan conferens Missisippium Fluvium atque Lacus Magni in 1848 aperta est ut naves mercem ferrens a Michigano Lacu ad Sinum Mexici per Missisippium Fluvium navigaverint.

Videte etiam rem Sicagi

2006-03-10

Plures imagines de Hibernia

Cur non?

An interesting building in Dublin
Aedificium in Dublinio

Looking down the Liffey
Flumen medio Dublinio

Trim Castle
Arx rure

2006-03-08

Quinta res

Quid est illud? In ephemridie iterum rescribo. Atque hodie est octava dies Martii. Cur hoc mense rescribo saepe? Nescio. Fortasse possum ut rescribam. Puto res rescribere. Estne satis? Iam ratio sufficere necesse erit.

Hodie nemo, quod cognosco, mortuum est. Iter non facio. Quis scit? Scribo ut scribam.

2006-03-07

Kirby Puckett mortuus est

Heu! Aliqui iterum mortuus est.

Hoc tempore, Kirby Puckett, qui lusor clavapilae cum Geminis Minneapolis fuit, mortuus est. In Atrium Clarorum anno 2001 inductus est.

Videte monumentam eius hic: Kirby Puckett

2006-03-05

Requiescat in pace

Dicere mihi dolet, sed maximus libertatis amicus a nobis cessit.

Harrius Browne mortuus est, vere, colossus libertati. Multos de pecunia libertateque libros scripsit, et bis, in 1996 atque 2000, praesidenti petavit. Probissimus candidatus meus erat. Bis eum deligi. Petens speravit ut America libertates perditas recipiat. Eadem speravi.

Altum eloquentem semel audivi. Sicut avunculus de libertate et rebus publicis dixit. Memoria teneo quod dixit: "Pecunia merita, quae merita est a te, non a re publica, consumare conservare condonare in modo tibi probo debet."

Eum vix cognosco.

Requiescat, frater in libertate mi, in pace.

2006-03-03

Imagines Hiberniae

Ego ponsque
ha'penny bridge
Pons ambulando in Dublinio est.

Latifundium novum
Brú na Bóinne
Tumulus, de quo heri dixi, est.

2006-03-02

de Hibernia

In Hibernia aderam. Tota insula in hieme viret, interea tota herba Sicagi mortua videtur. Vae mihi. Hiems mihi placet, sed satis est. Quando, o, quando erit ver? Scio me veri manere. Mox.

Heu. Satis istius est. De Hibernia scire vultis. Viret! Antiquissima est. Apud Brú na Bóinne (sive domum Boinne sive novum latifundium), tumulus est. Maximus tumulus est. Antiquior 1500 annis quam pyramides Aegypti est. Aedificatores tumulum non instrumentis, sed saxis aedificabant.

Dum in Dublinio eram, maxima turba est. Vix credere possum. Plus cras. Imagines cras.

2006-02-17

Quid nunc legere debeo?

Menaechmi iamiamque lexi. Certo Latine lexi! Facilior quam Cicero est, sed legere Ciceronem mihi imparato difficillime est. Spero ut satis legendi mihi ad legendum plurem permittat. Spero quoque ut aliquando legere Ciceronem possim.

Rogo vobis lectoribus carissimis: Quid nunc legere debeo?

Hos libros habeo: Vitam Alexandri (sic), Phaedram Senecae, Phormionem Terentii, Historiam Ecclesiasticam Baedae, atque Comentariorum de bello Gallico Caesaris. An ego patres ecclesiaticos legere debeo?

Quid nunc?

2006-02-02

Menaechmi

Graece scribere possum.

ποῦ δ’ οἰκοῦμεν;

Eheu! Fortasse non. Scribere Graece difficile est. Volens etiam scribere Graece in ephemeride possum. Nolite expectere plurem Graece.

Facilior quam scribere Graece est legere Plautum. Ridens Menaechmos Plauti lego. Rideo, quia Peniculum Menaechmumque amo. De fabula rideo ne negotium meum meminerim. Turpis ridiculusque in animo Peniculus est, sed ille mihi placet.

2006-01-20

Credere id potes? An non?



Balena in Londinio est! Balenae adesse in mari debent, non in fluminibus. Credere id non possum, tamen id verum est!

Spectate hic: Res anglice

2006-01-12

Insula

IX e X stellae

Edepol! Nemo taeniolas similis illi facit! Historia! Facta! Venatio!

Quomodo scribens vobis narrato? Ego historiam ruptam non fieri volo ut taeniola delectare vobis liceat.

Si fictionem scientis (quomodo nescio dicere) mavultis, vobis videre necesse est!

Iacere me ad lectum debeo ne plus quam somnum habeam.

2006-01-08

Regnum ignis

IV e X stellae.

Taeniola mala est. Certe peior quam Harrius Potter! De draconibus est, sed duobus hominibus quoque. Unus homo in Aglia vivit, tum alter ad primum venit. Homo contra alterum pugnans dracones magnos pugnat ut dracones toti ab eis necantur. Cum homo novus alterum adit, dicit taurum draconis unicum etiam esse. Taurum draconis est ingentissimus! Itaque ad Londinium in quo loco vivunt dracones, eunt.

Certe boni dracones malos vincunt, quia taeniolae americanae toti necesse est.

2006-01-05

Docens de bello Gallico

Meis discipulis volo docere Caesarem, etiam discipuli mei mihi elegerunt. Cur? Aliquid facilior voluimus! Heu! Sed facilior eis, facilior mihi est.

Heri, rem mp3 fecit. Musicam quoque habet! Spero ut rem in tela ponam. Mox audire vocem meam potestis. Heu! Vox mea mihi non placet. Nonne quicumque vocem suam odiunt?

Spero ut legens meum discipulos meos iuvat. Quia repititio mater memoriae est.

2006-01-01

Altera imago

The bell tower at Càdiz

Haec de Gadibus est. Spectans ad occidentem Oceanum Atlanticumque prospectus in specula est. Spero ut correcte dixerim!

Fortasse rem mp3 de Bello Gallico tecum communicabo.