2009-01-14

Nix, nix et plus nivis

Et aer frigidissimus arcticissimusque ne obliviscar. Plus quam unum metrum nivis Sicagi decedit. Pro dolor!

Itaque hic sunt imagines Gadium, quo in loco caelum certe est melius.

Sombras tan alto como la ciudad

Gades ipsae.

Gatos en Cádiz

Mare Gaditanum

The bell tower at Cádiz

Rursus, mare.



Theatrum

Notate, quaeso, his in imaginibus solem splendere. Quid nuper agit sol Sicagi? Post nubes celatur, nisi dies est frigidissimus (minus quam -12ºC). Sole Gaditano frui hieme (vel aliquando) iterum volo. Officialiter haec hiemis mihi est nimis longis.

2009-01-10

Idioma convertens

Sentiantiam pro "code-switching" latinam non habeo. Quidquid autem nomen est latinum huius rei, "idomate convertente" usus sum hodie. Quid est idioma convertens? Cum aliquis duas linguas intellegit, ambabus linguis aut una in sententia aut inter sententias utitur (videte primam sententiam huius paragraphi). Sed satis nugarum linguisticarum.

Hac nocte parvula mea, quae 30 verba ancliga (plus minusve) dicit, me ex ianua exientem salutavit dicens, "Vale!" Deprendebar! Saepe aliquid latine loquor et idem sonat parvula. Exempli gratia: "Sella," inquam sellam monstrans. "Se-a," parvula inquit. Consonantes inter vocales (a filiola) enuntiari difficiles mihi videntur. Etiam filiola inter linguas domesticas (aut anglicam aut latinam) distinguere potes, quoniam mihi dicens me "tatam" vocat mamaeque suae me esse "daddy", quod anglice "tata" significat. Nihilominus parvula saepius anglicis verbis utitur, etiamsi cum ea latine loquor.

Procul dubio parvula linguas discriminare didicit. Quomodo fit? Mirabile est cerebrum humanum.

Addendum: A Sandra Ramos, quae meas nugas sequitur gratissima mihi, sermomixtura in commentariis proponitur. Hic propositum mihi placet. Quid remini?

2009-01-03

Olivia!

Modo pelliculam feci.



Librum titulo Oliviam linguae latinae editionem filiolae (atque vobis) lego hac in pellicula. Placetne vobis? Melius autem esset si cattula, quae nos interrupit, aufuisset. Si imagines cum verbis videre velitis, necesse sit librum invenire (petereve, emereve, aut cetera).