2011-10-22

In musaeo puerili

In musaeo Petropolitano ludebamus. Urbs autem ipsa est haud magna, sed musaeum ad pueros bene pertinet.

In imagine discis utimur ut motio circularis demonstrari possit. Sub disco, qui est in manibus, est mensula quae velut rota volvitur. Magna cum cura discus poni potest ut in mensula ipse volvitur. Mirum iucundumque est.

Aliae exhibitiones monstrant cultum fundorum, scientiam ludorum, popinas ad ludendum, ceteraque. Re vera etiam est tractor, neque eius imago, in musaeo.

Scilicet, mihi placet ludere cum filiis in musaeo.

2011-10-20

Elegia

Interdum quantitates vocalium Latinas melius cognoscere desidero. Cur? Ut poemas fingere possim. Ratio autem non fuit mihi magni momenti usque hoc tempus, nam dolor elegiae a me rarissime sentitur. Pro certo carmina Ovidii Tristia legere soleo poetae sententias consentiens, sed eius dolor me numquam afflixit. Nunc tamen colapho maximo gravissimoque statim me affligit. Nunc ratio ad peomas scribendas est mihi impotenti. Procul dubio poemas fingere conabor matre obita. Interim dolor me familiamque expectantes cotidie affligit.

2011-10-06

Glossologista

Quis? Ego.

Mense Ianuarii studia glossologiae incipiam apud universtiatem Illinoesiae Aquilioneae. Studia classicalia, quamquam utilia sunt cuique Latinistae, mihi referunt minus quam glossologia.

Scilicet non sum peritissimus discipulus nostrae linguae, sed spero ut hoc studium ad rem nostram communalem vertere possim.

In aliis rebus: pueri bene ludunt et crescunt.