2025-02-16

verbdum

 vae! paucos dies me contra hoc aenigma, quod semel in diem renovatum'st--semel! nefas!--impello. venator sum verborum, quae quinque tantum--nec plus nec minus--litteras habent. 

verbdum MCIV IV/VI


⬜⬜⬜🟩⬜

⬜⬜⬜⬜🟩

🟨🟨⬜🟩🟩

🟩🟩🟩🟩🟩

si placeret vobis talia verba venari, nexus est hic.

ut soleo, serus adveni.

2025-02-15

Casparium

fere decem annos tacebam, quia et multa et magna me occupabant. sed nunc, equidem opinor, pauca sunt dicenda (vel quidem scribenda). 

olim Sicagi habitans migravi in Viomingam. exactissime Casparium, quod est oppidum secundum frequentissimum huius civitatis. censu foederali indicatus anno 2020o numerus incolarum recensus est 59,038, quorum ego et familia sumus quattuor.

itaque tibi, care lector, imaginem Stationis Viae David praebeo. (reperitur hic apud Flickr, si ampliorem magnitudinem inspicere velles.) Statio Viae David non est forum, sed ea area patet media urbe modo simili. saepe aestate festae sollemnes celebrantur, inter quas prima erat Festa Defectionis Viomingitae anno 2017. quam turba illo die aderat, nihilominus mihi placuit.






vos fallerem nisi pauca de monte scriberem. Mons Casparitus, cuius altitudo est circa 2500 metrorum, est amoenus et multi incolae Casparii natura ibi funguntur. nartant hieme dobus modis--Nordico et Alpino. neque egent aestate opportunitates. mihi placet ambulare per silvam ut flores, qui ibi abundant, inspiciam--praecipue Castilleja (vulgo Indian Paintbrush), quae est hemiparasitica. iterum imago apud Flickr amplior.