2006-05-06

Interfector

8 e 10 stellis


imago e Vicipaedia

Haec taeniola, quae anglice The Matador nominatur, mihi placet. Actionem, argumentum et personas intricatas (dissimilis Kong Regi) habet.

Iulianus Noble, interfector actus a Petro (sic, Pierce anglice) Brosnan, ad Mexicum iit. Danihel Wright, venditor actus a Gregorio Kinnear, quoque ad Mexicum iit. Forte se invenerunt. Prime Danihel putat Iulianum esse mentulam, sed postea Danihel pugnam tauri spectans cum Iuliano negotium eius celante fit Iulianum intellegere. Iulianus Daniheli negotium suum, quod est inimicos necare per pertronis suis, monstravit.

De taeniola mihi placet modus animalibus mystacibusque usus. In principio, Danihel mystacem non habet, Iulianus habet. Postea Danihel propter amicitiam suam mystacem habuit. (Petrus Brosnan enim Gregorius Kinnearque cum mystace ridiculi videntur.) Altera res de taeniola est usus animalium. Apud tauros de Iuliano Danihel et tandem apud equos de Danihele Iulianus didicit. Plus quam hoc, nolo loqui. Satius hanc taeniolam videre debes.

Nessun commento: