2006-07-29

Nupta Praeiudicataque



imago e Vicipaedia

6 e 10 stellis

Pellicula erat iucunda, sed non ars vera. Historia e mythistoria Superbia Praeiudicataque (Anglice: Pride and Prejudice) anglica trahebatur, ut in India renarretur. Pellicula historiam mythistoriae adhaeret, quamquam librum numquam legi.

Rex huic taeniolae est eadem taeniolae Flectere sicut Beckham, cuius nomen est Gurinder Chadha. Modum regendi taeniolae bene scit. Spero Chadham plurem taeniolarum facturum esse, sed taeniolas in Anglia sitas malo. Puto me Angliam melius scire (quod Americanus sum et nihil plus), sed taeniolae sitae in India mihi stais placet.

Puto pelliculam lente movere, at cantus saltusque pelliculam fecit. Fortasse, pellicula lente movet, quod Superbia Praeiudicataque quoque lente movet. Mythistoriae e saeculo 19o, mea sententia, lentissime movent. Difficile dicere. Fungi cantu saltuque non soleo, sed mos Indicus mihi placet. Colores! Musica! Motus! Mea sententia, partes pelliculae cum cantu saltuque erat optimae.

2006-07-24

Redire ad negotium

Ita. Hodie ad negotium redii ut pecunia fungar. Quamquam conventiculum valde mihi placet, semper manere mihi non liceat.

Hodie discipulam parvam docebam quoque. Mater eius mihi dixit, "Plus te loqui latine volo." Heu! Vix credidi quod audiebam! Patet mihi matrem de latina non iocari.

Sic, mater discipulae meae plus latinam vivam audiet. (Hodie ludum, qui "Memini" vocatur et a me factus erat, lusimus. Latine ego locutus sum, et discipula me intellexit.) Ludum in interrete mox ponam.

2006-07-23

Apud Conventiculum

Heu! Hodie ultimus dies conventiculi est. In sessionibus nostris, multas res de linga latina dedisci. Multa verba etiam. Mirable dictu autem vivere mihi licet. Colloquabamur de Erasmo et imaginibus et rebus cotidianis. Tam utile erat.

Redire ad conventiculum proximo anno spero. Optimum instrumentum discendi docendique. Lectores boni, vobis conveniturum esse ad conventiculum hortor. Et, discipuli mi, cavete! Vos plus latinam vivam quam antea habebitis!

O, paene obliviscor, imagines habebo. Mox.

2006-07-11

Nubes in Sicago
Cloud Gate
Porta Nubis, sive Fabis, effigies moderna in Sicago.

El cielo en Chicago
Nubes in caelo Sicagi
Conventiculum
Tempus Conventiculo hic est. Euge! Ad Kentuckiam ibo et multa naptha carissima utar! Meum phortegum mihi placet, sed sus napthae est. Nonnulline ad conventiculum ibatis vos? An vos manendi domi adestis?

2006-07-09

Annus Iulianus

Annus Iulianus, qua uti astronomia et ceterae scientes solent, est pars temporis definita ut essens adeo 365.25 dies. Multi contextus scientifici hac definitione partis temporis nominata "annus", cuius symbola est "a", utuntur. Calculi astronomici saeculo Iuliano cum 36525 diebus et millennio Iuliano cum 365250 diebus utuntur. Quamquam Annus Iulianus spationem temporis, ut annos vel millennia, monstrat, vere numerus dierum, haud verorum annorum, Anno Iuliano, cum tempus longum vel difficile est, monstratur. Uti Anno Iuliano computare Spatium lucis annuae licet.

Videte hic.

2006-07-05

Nata die 4 Iulii
Quis nata est? Soror mea. Et patria mea quoque. Triginta annos nata est soror mea. Ducentos triginta annos mea patria. Laetus dies natalis sorori meae! Maximas gratias tibi ago propter ignes artificiosos!

2006-07-01

Dies siluriformum publica

Scitisne Civitates Foederatas Americae habere diem silurifomum publicam? Nonne scitis?

Ego quoque credere non possum. Die 25 Iunii Civitatibus Foederatis Americae est dies siluriformum publicam. Anno 1987 praesidens Ronaldus Reagan diem declaravit. Aliquid novum cotidie.