2006-07-24

Redire ad negotium

Ita. Hodie ad negotium redii ut pecunia fungar. Quamquam conventiculum valde mihi placet, semper manere mihi non liceat.

Hodie discipulam parvam docebam quoque. Mater eius mihi dixit, "Plus te loqui latine volo." Heu! Vix credidi quod audiebam! Patet mihi matrem de latina non iocari.

Sic, mater discipulae meae plus latinam vivam audiet. (Hodie ludum, qui "Memini" vocatur et a me factus erat, lusimus. Latine ego locutus sum, et discipula me intellexit.) Ludum in interrete mox ponam.

Nessun commento: