2006-08-15

Constantinus



imago e Vicipaedia

5 e 10 stellis

Placetne eschatologia vobis? Eschatologia comoedica? Si placet, haec taeniola vobis est.

Historia, quae e libro Hellblazer tracta est, melius esse gryllus quam pellicula mihi videtur. Sed pellicula bene agit. Anguli camerae interdum gryllis solent.

Ioannes Constantinus, acta a Keanu Reeves, venator daemoniorum est. Persona gravior esse debeat, sed mens semper ad pelliculam de Gulielmo Theodoroque vertit. Keanum, cum daemonia venatur, dicere "Tu! Sexaginta novem!" paene expectabam.

Quamquam Tilda Swinton, histrio bona, mihi videri gravior potest. Persona eius mihi placet. Dicam nihil plus de illa ne historiam vobis populem.

Nessun commento: