2006-10-29

O, talia loca ibis!

Puto me imaginem habere. Loca aurantiaca sunt loca ubi volo iturum esse, azurea sunt loca ubi ii.

2006-10-27

Solaris



imago e Vicipaedia

10 e 10 stellis

Similis pelliculae MMI, Solaris, quae russice Солярис, est longa, lentis et de spatio. Sed omnes modi alii disimiles sunt. Ubi MMI ad res technologias pertinet ad res humanas Solaris. Rogat quomodo nos fiamus homines et quis homo sit. Opusne est natus esse ut homo fiat? Aut aliquid plus?

Quamquam nomen pelliculae "solaris" etiam vocabulum, quod aut allevare aut consolari significat latinum, regem pelliculae nomen propter vocubulum latinum elegisse non opinor. Titulus autem sine dubio est probus. Christophorus Kelvin, in pelicula, ad stationem, quae nomen "Solaris" habet, et planetam, "Solaris" quoque, mittitur. Cum in stationem venit, aliis hominibus solari debet. Contatur, quamquam auxilio eius frui nolunt. Deinde, inventi Christophorus Kelvin uxorem (in spatio!) suam mortuam! Hic pellicula vera incipit. Quid est res vera? Quid est realitas? Quod tibi sensus narrat, quamquam posse non licet. Est res vera? Non potest, at prae Kelvin oculis hae res sunt!

Tamen est discrimen inter Veritatem (cum V magnus) veritatemque. Sub communisticis, quibus valde dissentior, pelicula facta est. Sed granum Veritatis, ad quam ars tendit, habet taeniola. Haec taeniola pulchra animum moveat. Me movit.

2006-10-25

Vix huic credo

Pater ero. Nondum paratus sum!

Iunio praeparo. Tam multas res de infantibus, partu graviditateque legebam ut plus discam. Mox pingam sine uxoris auxilio infantis cubiculum. Pingere mulieribus gravidis non licet ne infanti noceat. Scitisne? Antea nesciebam, sed iam scio bene.

Sunt multa mihi discere. Nolite me rogare de diaspris (nisi verbum inrectum habeo).

2006-10-22

Ego? Pater?

Recte auditis. Pater ero. Fortasse sigara omnibus sint, sed non iam.

Debeone me dicere "Heus!" an "Euge!"? Melius dicere "Euge!"

Nolite pro me timere. Aliquid temporis mihi est. Infans non veniet antequam Iunio 2007. Spero.

2006-10-15

Iter via?

Facturum esse iter volo. Campifonte commeato, iam locum acceptiorem iturum esse volo. Die gratiae iter incipiam ut satis tempus mihi sit. Quamquam gubernare et iter factere viis mihi placet, uxori meae displicit. Valde displicit. Ergo ego ipse solus iter faciam.

Sed quae locae visurum esse debeo? Fortasse Manitoba. Fortasse Ontario. Sane ad Canadam ibo ut nartem (et utinam ludum alsulegiae videam). Sed ubi? Circum Lacum Superiorem? In planitiem mangam? Procul dubio, a Milvauchia proficiscar, quod ibi die gratiae cenavero.

Quid, lectores benigni, remini?

2006-10-05

Campifons

Cras Campifontem ibo ut ad conventiculum, quod non est illud Conventiculum, sed conventiculum Illinoensis Classicae Foederationis, adsim. At volo scire qua de causa sit in Campifonte? Necesse est mihi facturum esse magnum iter! Mihi displicet! Quatuor horarum gubernabo. Eheu!

Sunt nec montes nec colles. Soli campi et plures campi et plures campi. Illinoesia non sine ratione "civitas pratorum" vocatur.

2006-10-01

Pinxisse

Tandem, parietes pinxi. Nunc opus mihi est res ponere in locis propriis. Tot cistas habeo!