2006-10-27

Solaris



imago e Vicipaedia

10 e 10 stellis

Similis pelliculae MMI, Solaris, quae russice Солярис, est longa, lentis et de spatio. Sed omnes modi alii disimiles sunt. Ubi MMI ad res technologias pertinet ad res humanas Solaris. Rogat quomodo nos fiamus homines et quis homo sit. Opusne est natus esse ut homo fiat? Aut aliquid plus?

Quamquam nomen pelliculae "solaris" etiam vocabulum, quod aut allevare aut consolari significat latinum, regem pelliculae nomen propter vocubulum latinum elegisse non opinor. Titulus autem sine dubio est probus. Christophorus Kelvin, in pelicula, ad stationem, quae nomen "Solaris" habet, et planetam, "Solaris" quoque, mittitur. Cum in stationem venit, aliis hominibus solari debet. Contatur, quamquam auxilio eius frui nolunt. Deinde, inventi Christophorus Kelvin uxorem (in spatio!) suam mortuam! Hic pellicula vera incipit. Quid est res vera? Quid est realitas? Quod tibi sensus narrat, quamquam posse non licet. Est res vera? Non potest, at prae Kelvin oculis hae res sunt!

Tamen est discrimen inter Veritatem (cum V magnus) veritatemque. Sub communisticis, quibus valde dissentior, pelicula facta est. Sed granum Veritatis, ad quam ars tendit, habet taeniola. Haec taeniola pulchra animum moveat. Me movit.

Nessun commento: