2006-11-13

Iacobus Joyce

Iacobus Joyce, qui hibernice Seamus Seoighe nominatur, erat scriptor Hibernicus qui anglice scripsit. Natus 2 Februarii 1882 mortuusque 13 Ianuarii 1941 est. Quamquam opera pauca illi sunt, auctoritate operum suorum litteris saeculi vicesimi affecit Joyce. Clarissimus est propter opus suum Ulysses (1922). Alia opera sunt Dubliners (seu Eblani) (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (seu Imago artificis iuvenis (1916) et Finnegan's Wake (seu Vigilia Finnegensis (hae!))(1939). Uxor eius, quam ille invenit 16 Iunii 1904, qui est idem operis Ulysses dies actus et notus ut Bloomsday (dies floris), erat Nora Barnacle.

Videte etiam opus meum apud vicipaedia: Iacobus Joyce

Nessun commento: