Papa cum carne?
Ita.
Quamquam hic papa sine carne sedet, papam cum carne sedentem Milvauchiae vidi. Exhibitionem Francisci Bacon pictoris inspexi. Quis? Nonne eum scitis?
Franciscus Bacon, natus 1909 Eblanae et mortuus 1992 Matriti, erat pictor Anglo-Hibernicus. Opera eius res veras non monstrat, sed res vesanas et somnia terrentes. Puer inter Angliam et Hiberniam cum familia sua tam saepe movebat ut vir insecuritatem sentiret. Videre hanc insecuritatem in eius picturis licet nobis (mea sententia), quia facies in operibus (paene omnibus) multis sunt inclarae et confusae. Multa opera aut papam, quem Velasquez pictor Hispanicus olim pinxit, aut carnem ostendunt.
Quamquam imagines Francisci Bacon sunt terribiles, mihi quodem modo placet. Licet vobis opera Bacon videre Milvauchiae a hodie usque ad die 15o Aprilis 2007.
2007-01-27
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento