2007-06-04





imago e Vicipaedia

10 e 10 stellis

Quam bona haec pellicula est! Pellicula de moderando in pellicula de moderando. Mehercle, si pelliculam antea viderim an non nescio. Fridericus Fellini moderator erat et Marcellus Mastroianni histrio magnus in moderatoris persona erat. Ut mos in pelliculis Felliniensibus, Mastroianni in persona Felliniensi erat. Hac in pellicula hic mos mihi valde patebat.

Quoque haec pellicula alias res similes rebus Felliniensibus (et Gilliamensibus!) habet. Quas res? Erat convivia (similis pelliculae nomine Vitae Dulci). Erant mulieres quae Italae non erant (videte Anitam Ekberg in Vita Dulci rursum). Historia hic dein ibi dein alio loco temporeve erat (ut Roma). Infedelitas et matrimonia (sicut in Via vel Vitellonis). His ex partibus Fellini magnum opus fecit.

Una res super alias mihi ascendebat: Prima in scaena raedam rumpens in turba raedarum gubernabat aliquis. Praehendebatur raeda rupta. Dein alio modo se liberabat et volare incipiebat. Spectans scaenam putansque hanc scaenam antea me vidisse sciebam. Tamen quando? Lentiter mihi patebat: In pellicula nomine Brasilia! altera pellicula acceptissima ab me. Et qui Brasiliam fecit? Terentius Gilliam, moderator magnus hodernus.

Plures pelliculas Fellinienses video, plus me placent.

Nessun commento: