2007-07-29

Lassitudo

Quam lassus fiebam. Qua de causa? Haha. Facile scire debetis: de infante. Quamquam dulcis et bella infans est, lassus sum. Non numquam sine causa flebat, tamen saepe cum causa. Saepe eam teneo dum flet. Fortunate parvula, plus quam non, dormit. Et bene dormit.

2007-07-10

die latino fungamur!

Si velis, nobiscum conveniturum esse possis. In hortis zoologicis
Lincolnensibus, cuius inscriptio est 2001 N. Clark Street, Sicagi et
inscriptio electronica est www.lpzoo.org, hora duodecima (vel meridie)
die Saturni 11o Augusti conveniemus ut prandeamus subdialis. Post
prandium nostrum de animalibus loquemur. Tesserae intrandi liberae
omnibus sunt!

Conveniemus in loco prandandi prope phoenicopteris, qui magni aves
rosei sunt. Etsi hunc locum invenire non potes, vel urbem nescis,
convenire mecum potes in statione nomine Ogilvie Transportation Center
prope popinam nomine Anne Sathers hora decima semis (plus minusve, de
tramine dependitur). Nobis conventis tramen elevatum ambuabimus et in
hortos zoologicos vehemur. Forsan mille passuum ambulabimus.

Loquerisne latine numquam? Noli timere! Te adiuvabimus. Indices
vocabulorum utilium habemus. Forsan librum nomine Conversational Latin
for Oral Proficiency ab Ioannes Traupvir scriptum seu lexicum tecum
ferre debeas (ut te adiuves).

Habesne quaestiones de die? Epistulas electronicas ad me mitte.
Inscriptio electronica mihi est sipes23 apud hotmail.com. Spero ut ibi
videam te!

2007-07-04

America

Te amo, quia fluvii fluventes per montes pulchros, populus bonus (quamquam non omnes Americani sunt boni) et terra bella mihi placent praecipue libertas tua.

Rem publicam autem, vel melius dictum imperium, timeo. Libertas fragile est et imperium libertatem non amat neque aestimat. Libertas homines servet, utrum scimus an non. Agere quid nec alicui nocet nec bonis alicuius, libertate vera, neque libertas a Frutice dicitur, nobis licet. Libertas, ut Mises dixit, opes vitamque nobis dat. Sic hodie esse festum libertatis loco imperii debet.

Quisque se regere debet. Haec est libertas. Haec America.

2007-07-02

Parvula est!

Blue man?

Me induto paratus partui in veste sterili ingnotus sexum infantis sum. Deinde nutrix me in convlave pariendi duxit ut manere cum uxore possem. Medici similes formicis circum nos cucurrerunt, dum uxor propter medicamentum torpebat. Tandem quidam medicus uxorem cecidi ut infans pari possit. Tandem filiam meam vidi. Parvula est!

Daddy-daughter photo op

Ada Carolina nata 27o Iunii 2007o est. Tata eodem tempore fiebam. Illam parvulam amo.