2007-07-10

die latino fungamur!

Si velis, nobiscum conveniturum esse possis. In hortis zoologicis
Lincolnensibus, cuius inscriptio est 2001 N. Clark Street, Sicagi et
inscriptio electronica est www.lpzoo.org, hora duodecima (vel meridie)
die Saturni 11o Augusti conveniemus ut prandeamus subdialis. Post
prandium nostrum de animalibus loquemur. Tesserae intrandi liberae
omnibus sunt!

Conveniemus in loco prandandi prope phoenicopteris, qui magni aves
rosei sunt. Etsi hunc locum invenire non potes, vel urbem nescis,
convenire mecum potes in statione nomine Ogilvie Transportation Center
prope popinam nomine Anne Sathers hora decima semis (plus minusve, de
tramine dependitur). Nobis conventis tramen elevatum ambuabimus et in
hortos zoologicos vehemur. Forsan mille passuum ambulabimus.

Loquerisne latine numquam? Noli timere! Te adiuvabimus. Indices
vocabulorum utilium habemus. Forsan librum nomine Conversational Latin
for Oral Proficiency ab Ioannes Traupvir scriptum seu lexicum tecum
ferre debeas (ut te adiuves).

Habesne quaestiones de die? Epistulas electronicas ad me mitte.
Inscriptio electronica mihi est sipes23 apud hotmail.com. Spero ut ibi
videam te!

Nessun commento: