2008-12-03

Mirabile visu!


Imago a me non facta.

Nuper per Londinium ipsum, neque Maius Londinium, ambulavi et forte quendam sepultum inveni latine inscriptum! Re vera.

Inscriptio:
DIS MANIBVS
PVELLA INCOGNITA
LONDINIENSIS
HIC SEPULTA EST
(et imago eius)

Sed res mirabilissima mihi est locus eius. Sepultus propinque aedificium quam hodiernum est. Hoc aedificium videtur formam navis stellaris habere. Mirabile.

2008-11-07

a.d. XX Londinium

Recte legistis! Ipse cum familia Londinium ibo. Quamquam dives haud sum (re vera, non sum), tesseras optimi preti emimus.

Spero filiolam fore (in sedia propria) laetam in aeroplano. Vallis erit lacrimarum, si parvula se esse iracundam constituerit. Uxor autem ludibria, quae filiolae dabit, apscondita habet. Paratisne Fortuna favet? An non?

2008-11-06

Aegrotare

Hem. Ita. Aegroto. Quomodo aegroto? Dolore sinuum! Me tam valde vexabat hic dolor ut medicum viderim. Medicus autem mihi medicamen antibioticum, quod efficere mihi videtur, dedit. Hoc antibioticum bis in die decem per dies a me recipiatur. Etiam nota de antibiotico latine scriptum est!

Quidnam!?

Re vera.

Rx in loco verbi "recipe" stat.
BID in loco sententiae "bis in die" stat.
(Nisi fallor.)

Etiam medici linguae latinae ignoti cotidie lingua nostra utuntur.

2008-10-27

Manibus


Hac in imagine rem de pileis doceo. Cur? Quia et discipulos latine loquente et alteram linguae latinae magistram et quandam parvulam dormientem per Institutum Artium Chicagoense nuper duxi. Proh dolor! (Vel papae! De vestra sententia dependitur.) Vultus in imagine latet, tamen tergum manusque patent.

Scire utrum manibus loquentes utamini an non mihi placeat. Quod videtis, meis utor loquens. At loquens anglice manibus non utor. Estne ratio?

2008-10-16

Sermo infantilis

Scitisne quid cotidie dicam agamque? Scripturus dramaticulum sum.

Ego: Bonum diem tibi!
Filiola: Iiiiiiii
Filiolam e cunis extraho.
E: Necesse tibi est pannus novus. Aliquid putet!
F: Gn-gn.
Filiola me pugnat dum pannum paro.
E: Visne ientare?
F: Nananana.
Manibus lavatis, filiolam in culinam fero.
E: Visne bananam?
F: Nananana.
E: Et cerealia?
F: Nananana.
Ientamus.
E: Ientaculum finivimus. Visne lac?
F: Mamamamama.
Filiola lac bibit.
E: Abest lac!
F: Uhuhu!
E: Vae tibi! In oeco ludamus.
Filiolam ex eius sella extraho ut in oecum ire possimus.
E: Ubi est illa parvula? Eam videre non possum.
F: Hahahae (dum se celat).

Sic mane apud me.

2008-10-09

Nota: Hoc in linguam latinam conversi (pro editoribus Bolchazy-Carducci), et Iohannes Traupvir id redactavit. Eugepae! Paucas emendationes fecit!

Hem. Iam.

STATIM DIVULGANDO

Bolchazy-Carducci Editores, ob sessionum aestate praeterita interetalium successum, tres sessionses novas autumno ostendent, quarum prima dabitur ab illo Doctore Roberto Sonkowsky, vice-praeside societatis SORGLL honoratio expertoque linguae latinae viva voce lectore. Videas http://www.bolchazy.com/webinars.html ut locum tibi conservandum sit.

Die Iovis, 16o Octobris ab hora 4a ad 6am EST (a 3a ad 5am CST): “Oral Interpretation of Latin Poetry: The Delight of Latin Aloud” (Interpretatio poesis latinae oralis: voluptas linguae latinae enuntiatae) ducenda sessio a Roberto P. Sonkowsky, ex universitate Minnesotensi, professor rerum antiquarum emeritus.
Haec sessio interetalis locutionem linguae latinae et theoriam eius linguisticam probabit, in qua tres partes prae alteris duas horas clarafient:
1a. Fundamenta: Pronuntiatio in linguisticis historicis. Evidentia e grammaticis antiquis et inscriptionibus ceterisque a scholaribus inter quos sunt Allen, Sturtevant et Brittain ostenda sunt.
2a. Actus magnorum operum latinorum oralis: Vestiga antiqua, theoria hodierna. Vide professoris Sonkowsky “Delivery in Ancient Rhetorical Theory,” TAPA, 1959, sed magis explicita evidentia in poese latina modis dramatico, lyrico et heroico, e.g. professoris Sonkowsky “Tranio in Plautus’ Mostellaria” in Dramate Comparativo, 1992o.
3a. Exempla hodeierna audienda erunt. Participes legere locos sua voce citabuntur (quamvis non erit opus). Argumentum nostrum: Theoria antiqua ad Stanislavianismam hodernam adducit.

Pretium sesionis: $99.00

2008-09-10

Londinium! Eugepae!

Recte legistis. Londinium ibimus novembre! Ego uxorque et filiola nostra.

Impatiens puer fio.

Londinium. Vix ei credere possum. Et tesserae sunt minimi pretii.

2008-09-08

Schola (quidam domestica) incepit

Rurus me in conclavi scholastico invenio. Ego autem linguam latinam doceo, sed etiam physica, mirabile dictu, doceo. Aestate imparatus esse me putavi, sed schola incepta paratus sentio. Quod me vexat est schola discipulorum in gradu linguae latinae tertio.

Tirones linguam latinam faciliter docere possum. Fere sine opere docere possum. Sed discipuli anni tertii non sunt tam faciles. Procul dubio, satis bene linguam nostram cognosco ut eos docere possim. Timeo autem ut satis pensorum habeam.

Quid? Ille qui apud Bolchazianos laborat satis pensorum non habet? Quomodo fit? Fabulam vobis utinam narrem. Hac in schola discipulis semel in hebdomade intersum, quia haec shcolae est ratio. Quid plus, hi discipuli valde pii sunt. Iam tum, si in schola publica docerem, opera Catulli et Horatii Ciceronisque (vel Plauti!) docere possem (et velim, sed haec est altera fabula). Propter paucas scholas necesse mihi est aliam viam invenire. Biblia Sacra Vulgata est via a me electa, sed nemo enchidrium utile adhuc ededit. Sunt enchidria de Vulgata quae male aestimo (praesertim unum, cuius titulus me evadit). Itaque enchidrium quod tempore et patentia abutitur faciebam.

Proh dolor. Alterum malum de Vulgata enchidrium fiet. A me!

Hahae. Sic vita. Nonne?

2008-08-06

Felicem diem

Mihi!

Recte legistis, hodie est dies natalis mihi.

Quam senex sum!

2008-07-30

Mulier sarcinata

Nuper verbum "sarcina" didici: gratias causa Andreae Gollan ago. Sarcina est saccus in quo discipuli, et alii, libros aliaque ferre solent. Possumus nominare aliquem esse sarcinatum qui sit satis crassus. Cognoscere hoc est fabulam sequentem intellegere.

Ut scitis, Phoenicem nuper ivi, quo certe aeroplano volavi. Dum transcendebamus, mulierem sarcinatam vidi. Illa duas sarcinas gerebat, quarum una ad tergum, altera ad verntrem gesta est. Re vera! Non erat crassa, sed duplex sarcinata. Cur duas sarcinas gerebat, sicut mulus, illa? Ne pecuniam impedimentis in aeroplani alveo latis solveret!

2008-07-16

Phoenix

Phoenicem cras ibo. Aeroplano. Num putatis ambularem? Timeo ut calores Phoenici mihi laedent.

2008-07-15

Conventiculum Lexintoniense

Iterum illo conventiculo fructus sum. Multum. Loqui autem latine facilius hoc anno quam primo anno (2006o) mihi videtur. Scilicet: noniam novissimus tiro sum, quamquam tiro semper ero. Nonne omnes discipulae linguae nostrae tirones sumus? Semper omnibus nova nuga latinitatis est.

Hoc anno Erasmum propter illum Terentium inveni (tamen 2006o Lexintoniae Erasmi epistulam, quae tunc mihi non placebat, legi. Terentius librum Erasmi, qui tatnum innocens visus est, in mensa posuerat. Sedens prope hunc librum, quorum multi erant, eundem sustuli. Proh! Plenus et mirabilium et iucundorum colloquiorum erat. Vero Erasmo iam fateor.

2008-05-07

Nugae

Filiolae meae et eius digitis pedis:

Hic porcellus ad macellum adivit,
Hic porcellus domi mansit.
Hic porcellus carnem asatam edit,
Hic porcellus nihil sumpsit.
Hic porcellus domum cucurrit clamans vi vi vi vi vi vi!