2008-10-16

Sermo infantilis

Scitisne quid cotidie dicam agamque? Scripturus dramaticulum sum.

Ego: Bonum diem tibi!
Filiola: Iiiiiiii
Filiolam e cunis extraho.
E: Necesse tibi est pannus novus. Aliquid putet!
F: Gn-gn.
Filiola me pugnat dum pannum paro.
E: Visne ientare?
F: Nananana.
Manibus lavatis, filiolam in culinam fero.
E: Visne bananam?
F: Nananana.
E: Et cerealia?
F: Nananana.
Ientamus.
E: Ientaculum finivimus. Visne lac?
F: Mamamamama.
Filiola lac bibit.
E: Abest lac!
F: Uhuhu!
E: Vae tibi! In oeco ludamus.
Filiolam ex eius sella extraho ut in oecum ire possimus.
E: Ubi est illa parvula? Eam videre non possum.
F: Hahahae (dum se celat).

Sic mane apud me.

2 commenti:

Sandra Ramos ha detto...

Tenerrimum colloquium! Hoc genus sermonis infantilis perfecte intelligo.
Curate ut ualeatis optime tu et Ada Carolina et tua pulchra familia

sipes23 ha detto...

Gratias quam maximas.

Nonnumquam miror utrum mea ephemeris lectoribus placeat. Iam mihi patet.