2009-01-10

Idioma convertens

Sentiantiam pro "code-switching" latinam non habeo. Quidquid autem nomen est latinum huius rei, "idomate convertente" usus sum hodie. Quid est idioma convertens? Cum aliquis duas linguas intellegit, ambabus linguis aut una in sententia aut inter sententias utitur (videte primam sententiam huius paragraphi). Sed satis nugarum linguisticarum.

Hac nocte parvula mea, quae 30 verba ancliga (plus minusve) dicit, me ex ianua exientem salutavit dicens, "Vale!" Deprendebar! Saepe aliquid latine loquor et idem sonat parvula. Exempli gratia: "Sella," inquam sellam monstrans. "Se-a," parvula inquit. Consonantes inter vocales (a filiola) enuntiari difficiles mihi videntur. Etiam filiola inter linguas domesticas (aut anglicam aut latinam) distinguere potes, quoniam mihi dicens me "tatam" vocat mamaeque suae me esse "daddy", quod anglice "tata" significat. Nihilominus parvula saepius anglicis verbis utitur, etiamsi cum ea latine loquor.

Procul dubio parvula linguas discriminare didicit. Quomodo fit? Mirabile est cerebrum humanum.

Addendum: A Sandra Ramos, quae meas nugas sequitur gratissima mihi, sermomixtura in commentariis proponitur. Hic propositum mihi placet. Quid remini?

5 commenti:

Alhana ha detto...

Atque mirabilis pulcherrimaque est filiola tua :)

Iacomus ha detto...

Ah! Puella si bilinguis, erit diligentissima.

Etiam atque etiam vale.

Unknown ha detto...

Hahae. Ut nugae familiares vobis placent, gaudeo.

CaSFidelis ha detto...

Lepidissima "sermomixtura"! Sed non est mirum ut filia "sermomisceat", si pater cum illa Latine atque Anglice sermocinatur!

Valete et "saludos" ex Gadibus!

Unknown ha detto...

Hem. Sermomixtura? Mi placet. Plus quam idioma convertens.

Ex Gadibus? Heus! Gades redire volo...