2009-01-14

Nix, nix et plus nivis

Et aer frigidissimus arcticissimusque ne obliviscar. Plus quam unum metrum nivis Sicagi decedit. Pro dolor!

Itaque hic sunt imagines Gadium, quo in loco caelum certe est melius.

Sombras tan alto como la ciudad

Gades ipsae.

Gatos en Cádiz

Mare Gaditanum

The bell tower at Cádiz

Rursus, mare.



Theatrum

Notate, quaeso, his in imaginibus solem splendere. Quid nuper agit sol Sicagi? Post nubes celatur, nisi dies est frigidissimus (minus quam -12ºC). Sole Gaditano frui hieme (vel aliquando) iterum volo. Officialiter haec hiemis mihi est nimis longis.

2 commenti:

CaSFidelis ha detto...

Salue, optime Petre!

Hoc proximo hebdomadis fine inscriptio Latina reperta est Gaditano in theatro Romano.
Verborum tuorum atque imaginum photographicarum quas hîc uidemus, meminissem.

Credisne tu reuera illo in lapide incisum esse "LATRO, BALBE"? Hoc saltem nonnulli archaeologi existimant. Iam dicam id quod Gaditani philologi classici putant.

Gadibus hos dies sol non splendet, nubes pluunt. Sed si meteorologi non aberrent sicut illi archaeologi, Gaditano sole cito fruemur.

Vale multum

Unknown ha detto...

Iam sol Sicagi splendet, quot pretium suum habet. Aer frigidissimus!

Ad notam tuam iam verto. Hahahae! "Latro, Balbe!" Mi placet. Procul dubio, ipso in theatro Gadis steti, sed illam inscriptionem non vidi.

Quis me Gades mittere vult? Hahahae.