2009-01-03

Olivia!

Modo pelliculam feci.



Librum titulo Oliviam linguae latinae editionem filiolae (atque vobis) lego hac in pellicula. Placetne vobis? Melius autem esset si cattula, quae nos interrupit, aufuisset. Si imagines cum verbis videre velitis, necesse sit librum invenire (petereve, emereve, aut cetera).

4 commenti:

CaSFidelis ha detto...

VALDE mihi placet! Videogramma pulcherrimum est idque mea in pagina inserere mihi liberet, pace tua. Librum filiolo meo emam quam primum.
Vale atque ualete

Unknown ha detto...

Hoc vidogrammate, quisquis modus tibi placeat, uti tibi licet. Quaeso. Spero ut Oliviam linguae latinae invenire posis.

Iacomus ha detto...

Visendus liber certe. Atque pulcerrima ac fortunata filiola!

Etiam atque etiam vale.

Unknown ha detto...

Gratias. Filiolae libros legere est quaedam voluptas (et taeniolas facere communicareque).