2010-03-25

Silva borealis

video

Prope Cultellum Flavum facta.

Me paenitet lapsuum linguae, sed peliculam facere non est facile ipsa in silva imparato.

Incertus de nomina fui peliculam faciens, sed certior fiebam.

Silva borealis est species silvae, in qua pini sunt arbores frequentissimae. Russi hanc silvam taigam nominant, itaque ipse causa simplicitatis hoc nomen silva boreali malo. Taiga circum verticem mundi in America septentrionali, Canada, Russia, Scandinavia et Iaponia invenitur. Hac in silva heims frigescit longissimeque durat, dum aestas sol maiore diei parte lucet.

Cultellus Flavus est urbs (hae!) maxima in Territoriis Boreoccidentalibus et eorundem caput. Ibi die 21o Iuni sol fere 20 horas lucet. Illuc aeroplano vectus sum, quoniam satis punctorum ad tesseram libero pretio collegeram. Oppidum est iucunde situm in taiga et multos lacus in limitibus suis habet. Ibi aurum et adamantes inveniuntur, itaque multi Cultelli Flavi divites invenire conabantur.

Clipeus Canadianus est pars continens Americae ipsa. In pelicula eum nominari "Testudinem Canadiensem" locutus sum. Domi, tempus pensare in re habebam et Clipeus Canadianus esse melius videbatur. Clipeus est fere sine humo, nam glacies humum saeculo glaciali removit et aliis in locis Americanis eam deposuit. Ea de causa quae humus extat est tenuis. Non multum pluit hic lacus tamen sunt multi, nam imber humo non arreptum sed fluit in locis humilibus. Ibi fiunt lacus. Nomen huic terrae est formae causa, quippe formam clipei habet.

Craton vobis in pelicula monstravi. Sane scire quod sit craton vultis! Craton est pars crustae planetae nostrae. Cuicumque patella tectonica est craton, quod est pars integralis et antiquissima. Clipeus Canadianus est pars cratonis Americani maior glacie expolitus, itaque saxa praecambriana videri possunt. Clipeus "spina Americana" nominavi. Hic saxa, in quibus steti, sunt crassisima (200 chilometros, plus minusve) et mantello terrestrali attingunt.

Nessun commento: