2010-08-15

Filiola latine loquens

Tandem filiola latine loquitur, modo autem psittaci.

Ego: Quid vis?
Filiola: Volo.
Ego: Scilicet. Sed quid vis?
Filiola: Volo.
Ego: Lac an patella? Aquam an quisquilias? Quid vis?
Filiola: Volo milk.
Ego: Quid latine dicimus? Nonne "lac volo"?
Filiola me oculo malo spectans: Lac volo.
Ego: Te…?
Filiola tacet.
Ego: Te amabo?
Filiola: Lacvoloteamabo.
Ego: Libenter.

Antequam filiola sententiam "te amamo" dixerat, nuper didicit sententiam recte enuntiari "te amabo."

2 commenti:

Sandra Ramos ha detto...

Multi Latine loquimur sicut psittaci! Ego quidem prima! Colloquium lepidissimum! Valeatis quam optime!

sipes23 ha detto...

Sandra,

Quam benigne (recteque) scripsisti. Psittacizari, si hoc verbum sineretur, nos oportet. Re vera maiores nostri nobis plurima exemplaria bene polita labore dederunt. Etiam ego eorum sententiis uti conor, nihilominus eis saepe abutor.