2012-01-31

Istam Raedam Longam

Hesterna nocte raedam publicam appropinquantem vidi. Timens, quam velox tam pedes agere potui, cucurri  ne raeda sine me abiret. Recte timui, pigre cucurri. Sine me tamen abivit. Itaque proximam raedam publicam sub caelo subfrigido tenebrosoque expectavi. Stationuncula raedae luces ad legendum non habet, nam vis electricia huic omino deest. Heu! Vix tectum incolumem contra ventos praebebat.

Sumne Erasmus hodiernus proper itineris dolorem?

Addendum: Hodie genua tergumque mihi dolent. Currendum non est mihi prudenti.

2012-01-26

API: Sonitus Linguae Latinae


Modo acebecarium phoneticum internationale didici. Quoniam disputationes imaginibus verbisque scriptae nobis desunt (scilicet grammaticis verba numquam deerant), tabulam sonituum latinorum paravi.

Ecce consonantes! (Scilicet enuntiatione restorata monstrantur!)



LabialesLabiodentalesAlveolaresPalatalesVelaresGlotitdales
Mutaep   b

t   d

k   g

Mutae aspirataeph

th

kh

Fricativae

f





h
Nasales    m

   n    ɲ

   ŋ

Vibrantes



   r




Semelvibrantes



   ɾ





Approximantes    w



    j   w

Laterales Approximantes



l







Multae litterae sunt quae videntur. Aliter c latine scribitur ubi API /k/ littera utitur. Similiter nsonatur /n/ aut /ŋ/ propter locum in verbo. Regina /n/ dicitur, angulus tamen /ŋ/. Scilicet sonitu /ŋ/ cum N scribitur ante velares, utimur. Littera R quoque difficultates nobis dat. Alii discrimen inter R et RR faciunt hoc modo /r/ et /rː/, alii—inter eos sum—/ɾ/ et /r/ dat idem discrimen.

Deinde ars ASCIIana est ventum significans vocales.

  i+y--------------+---+u
    \              |   |
     \   ɪ         |   |
      \            |   |
      e+-----------+---+o
        \          |   |
         \         |   |
          \        |   |
           +-------+---+
            \      |   |
             \     |   |
              \    |   |
               +---+--a+

Sed cur fit /ɪ/? Scilicet /a/, /e/, /i/, /o/, /u/ et /y/ sunt vocales latinae. /ɪ/ est enuntio barbarica in scholis Americanis inventa. Fortasse Romani ipsi sonitu /ɪ/ usi sunt, sed dubito ego qui nondum Vocem Latinam legit. 

Alterum est discrimen inter vocales, nam nonullae sunt breves, nonullae sunt productae (vel longae). Par minimum hic monstratur:
hic (demonstrativum) = /hic/ (melius) aut  /hɪc/ (pravius)
hīc (hoc in loco) = /hiːc/
Tandem vocales nasales habentur. Utinam saepius docantur, quia multa elementa insolita hoc modo fiunt clari. Primum inter paria est elisio poetica. In fine ullius verbi ubi vocalis et m inveniuntur, habemus:
am, velut tam = /tã/
em, velut hem = /hẽ/
im, velut turrim = /turĩ/
om velut verbo prisco, quom, facta est um
um velut virum = /wiɾũ/
Alia sunt loca nasalia, sed ratio datum esse debet. Nunc diphthongi:
ae = /ai/
au = /au/
ei = /ei/
eu = /eu/
oe = /ɔi/ vel /oi/, hic autem melius
ui = /wi/
Nunc nos ad ludos abecedario phonetico intenationali vertamus. Ecce Catulli 85a poema:
odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris
nescio, sed fieri sentio et excrucior.
API scripta:
/oːd et amoː. kwaːɾ id faciã foɾtasːe rekwiːɾis/
/nescio sed fieɾiː senti et ekskɾukioɾ/
Elisiones haud facile monstrantur, itaque spatium inter verba non molestavi. Fortasse fiens peritior meliorem transcriptionem facere potero, sed hodie hoc est quod egi.

2012-01-23

Insomnia

Dormire me oportet, sed non possum. Nullo pacto possum. Rationem et causam scio.

Mama.

2012-01-22

Verbum diei

Tandem verbum utilissimum inveni laborans nullo dolore opera Erasmi.
nāsūtus, -a, -um — qui nasum magnum habet
Nescio quomodo eo usurus sim… sed Erasmus semper placet.

2012-01-18

Nervi

Quis se ad latinitatem medicalem vertit? Ego. Cur? Est thesis latine scripta, cuius res numquam anglice reddita est. Numquam. Quis rem in linguam anglicam reddet? Rursus ego. Cur? Ut quidam physicus rerum naturalium novam scientiam auxilio meo latino divulget.

Situs noniam defunctus



2012-01-15

Res Catulliana

Nuper pelliculas ad Catulli poemas spectantes feci. Causam propositumque habueram sed nescivi viam agendi. Multi latinitatis discipuli, videtur mihi quidem, opera magna non legant aut magistris carentes aut scientia. Itaque situm feci, scilicet haud perfectum vero incohatum. Per tempus operibus Catullianis eum plenescere volo.

Situs ipse.

Propositum meum est hoc: facere situm volo in quo discipuli litteris latinis studere ad intellegendum possint. 

2012-01-11

Iterum Catullus 85

In situ meo chartulam, quae ad Catullui 85am pertinet, nuper intuli. "Quare id faciam, fortasse requiris…"

2012-01-08

Poema Catulli 85a

Ante quadrum ordinatri coruscans sedeo legens nugam Catullianam. Spero ut vos ea fruamini.



Textus poemae:


Ōdī et amō. Quārē id faciam, fortasse requīris.
    nescio, sed fierī sentiō et excrucior.

2012-01-07

Perditus in silva

In quadam silva ambulabam primis diebus veris et ubique erant folia vento niveque sparsa. Fusca et sicca sine vita vestigia aestatem praeteritam monstrabant. Post mille passuum, plus minusve, sol per nubes cineres haud bene perluscit. Quid in mente venit? Ille poeta Italicus: Dante, qui scripsit viam directam esse obsuram medio in vitae itinere. Ego autem in silva errans medio in vitae itinere me inveni. Senex tamen vix sum, sed calulatione antiqua nominari iuvenis nequeo. Et re vera me esse in itinere vitae perditum aestimo. Quonam ibo meo in itinere? Sine dubio paternitatis, qua onera in viris imponuntur, me decet (placetque). Sic multa mihi sunt necesse: bona reddere munere, filiolam humantitaem docere, familia frui. Quae agere vita debebo est clarissimum, quamquam quomodo haec agenda sint me vexat. Cotidie pauciores mihi electiones fiunt, nam per vitam electiones pauciores fiunt. Puer aliquid vita agere potuerim. Factus sim agricola, vel aeroplani gubernator, vel fur vel quoquo munere frui, sed crescens adolescensque alias vias elegi et alias deposi. Haec est vitae ratio. Quidquid hodie electum est, cras destrictus erit. Exempli gratia, hodie Indianapoli sum, sic sequitur ut cras Londini non sim (nisi montem pecuniae solvam).

[Scriptum'st a.d. XI Kal. Mai. 2009]

2012-01-06

de lingua venetica

Multi latinistae, et quomodo aliter fieri potest?, linguam latinam bene cognoscunt. Pauci autem, ut mihi videtur, multum de aliis linguis antiquis Italicis cognoscunt. Vultisne pauca de his linguis mecum? Non sum expertus, immo pauper discipulus qui scientiae cupidus sum.

Itaque investigationem nostram lingua venentica incipiamus. (Omnia quae procedunt sunt mihi sententias et, spero ne sint nimium ridiculae, speculationes.)

Re vera, nemo multum hac de lingua scit. Fortisan lingua venetica sit in ramo italico, velut lingua latina, vel suo in ramo sit. Difficile dictu, nam paucae inscriptiones inventae sunt. Nihilominus, multum discere possumus.

Haec est (sine imagine ipsius inscriptione) transliteratio mea literis veneticis:


Literisque Romanis (a situ captis):
mego donasto sainatei reitiai egeotora aimoi ke louderobos
In linguam latinam reddita:
me donavit sanatrici reitiae egetora aemo liberisque
Verbatim pergam. Inter "me" et "mego" nullum spatium, nisi orthographicum, extat. Idem significant et similia videntur.  "Donavit" et "donasto" vicibus similia et dissimilia videntur. Nullo dubio, pars prima cuiusque verbi est eadem—"don". Non eodem terminantur, quamquam venetice "donasto" in memoriam quoddam verbum latinum: "donasti", aliter "donavisti". Nescio si venetice "donasto" et  latine "donasti" sint ortu similia praeter primam partem, sed ita fieri velle possumus.

Sanatrici Reitiae: Quis fuerit illa sanatrix Reitia numquam sciemus, sed casus dativi sunt verba. Altera est similitudo inter has duas linguas. Egetora: videtur esse dator noster. Aemo liberisque: hoc est difficile. Videtur mihi praepositio deesse, ego autem pauca pro certo hac de re scio. Forsitan sit casus in lingua venetica qui linguae nostrae desit. Forstian inscriptio olim habuerit praepositio, qua de re sine imagine certi fieri non possimus. Forsitan tandem sit dativus duplex in loco praepositionis. Puto, fortasse solus, linguam veneticam hoc modo sententias facere:
Latine: Aliquid tibi (DAT) pro Aemo (PRAEPOSITIO) do.
Venetice per verba latina: Aliquid tibi (DAT) Aemo (ITERUM DAT) do.
Nunc autem coniectiones facio.

Videtisne "liberisque"? Nunc primam animadvertamus dicentem "ke louderobos". Ke? -que? Nonne similia verba videntur? Etiam alterum verbum simile cognoscimus: καί. Aliquo modo a me ignoto "que" factum est encliticum. Et si mecum fingere possitis… Nonne videtur "-obos" in "louderobos" simile huic: "-ibus" vel etiam "-obus" in verbo "ambobus"? Mihi videtur. Procul dubio similitudo inter systematibus declenationum harum linguarum extat.

Nunc ad alteram inscriptionem (cuius imago hic inveniri potest):

Et velut antqeuam transcriptione melius videre possumus:
Oppos Apliskos doto donom Trumusijatei
Et latine reddita (manu mea):
Oppus Apliscus dedit donum Trumusiatae
Rursus verbatim. Oppus Apliscus: est noster dator. Scripsi datorem esse Oppum, sed tam facile quam non scribere potuissem eum esse Uppum. De rebus phonologicis linguae veneticae ullo pacto nescio.

Dedit: Non sum certissimus sed si "donasto" est "donavit", videtur posse "doto" esse "dedit". Procul dubio est relatio inter "-to" et "-it", et sequitur ambo verba esse eiusdem temporis. Aliter sensum non facit, nam quis in dono inscribit "hoc tibi do."? Semper dicere volumus (vel ego solus quidem) "hoc tibi dedi." Donum: tam simile "donom" verbo "dono" ut alteram explicationem facere non possim. Satis dictum hoc de verbo. Trumusiatae: Si hoc nomen, et si non est nomen nescioquid sit, esset quintae declinationis, literas mutare non esset necesse. Quinta autem declinatio est clausa, itaque nova nomina in aliis declinationibus, praecipue prima, secunda tertiave, posita esse solent. Ego igitur illius morem sequi crevi.

Quid hac de re putatis vos?

2012-01-02

Poema Catulli 101a

Opus Catullianum in sepulteto, cuius hanc poemam decet, sub caelo cinereo declamo.

Haud certus sum, sed alias pelliculas quae ad poemas Catullianas pertinebunt faciam. Pelliculis factis, alteras faciam ut poemas ipsas explicare possim—latine tantum. Nam multa enchidiria res latinas anglice explicant et discipuli latinitate ut aenigmate intellectuali frui solent. Aliter esse debet. Me certiorem facere potestis. Debeone agere hoc propositum?




Et pro dolor. Quam crassus gratia tunicae videor. Crassior pro certo quam sum. Et semicalvus. Senectute incipiente affligor.

Textus poemae:
Multas per gentes et multa per aequora uectus 
     Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis
     Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
     Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu
     Atque in perpetuum, frater, aue atque uale.